Carta conuentionis quam fecit domnus Gunsaluus episcopus Ihoanni presbitero suo et canonico de uilla Carrazede

Cartulário:

Nº Documento: 
0097
Fólio: 
47r
Data do documento
Ano: 
1124
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Sub nomine Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Gundisaluus Colimbriensis sedis episcopus consentiente eiusdem ecclesie conuentu tibi Ihoanni presbitero nostro canonico scripturam conuentionis et firmitudinis de una uilla nomine Carrazedo sita in territorio Vaccarice prompto animo facere curaui. Concedo tibi illam hereditatem idcirco quod michi bonum et fidele seruitium semper fecisti et insuper de tua pecunia me satis ditasti et pro commutatione illius Ville Noue quam tu populare feceras et iam inde mediam partem in hereditate habebas. Habeas predictam hereditatem et possideas sicut suis terminis in circuitu integra est diuisa tali uidelicet conuentione tibi commissam quantinus illam edifices et secundum tuum posse augmentari facias et fructum et utilitatem inde perpetuum habeas et nullam inde partem alienari audeas sed in cunctis diebus uite tue sub tuo iure nemine distirbante permaneat. Post obitum uero tuum nullo herede sucedente ad sedem Sancte Marie integra et libera remaneat illud quippe non est pretereundum quam ipsa hereditas diuiditur cum Villa Noua per illa Pereira et deinde cum Mozarros et cum Vaccariza et cum suis terris cultis et incultis. Si forsitam aliquis successorum uel aliorum illam tibi in aliquo conturbare uoluerit constrictus canonicorum iudicio in duplum tibi componat et sub anathemate semper permaneat. Data et exhortata huius stabilitatis serie mense Octobris Era M.a C.a LX.a II.a. Ego prefatus Gundisaluus episcopus confirmantibus canonicis confirmo.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.