Carta conuentionis quam ego Martinus sedis Sancte Marie prior feci tibi Odorio presbitero de illa hereditate que est in Preuedes

Cartulário:

Nº Documento: 
0098
Fólio: 
47v
Data do documento
Ano: 
1121
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Martinus sedis Sancte Marie prior fauente eiusdem canonicorum conuentu cartulam conuentionis et firmitudinis tibi Odorio presbitero fieri iussi de illa hereditate que est in confinibus Colimbrie(a) uilla scilicet que Preuides dicitur. Do illam tibi tali conuentione ut eam edifices et plantes et sumo cum studio quantum magis potueris eam habitare studeas habeas et possideas tu ipsam hereditatem et in quocumque anno terciam partem de quanto fructu inde dederint accipias alias uero duas partes sine ullo dolo et sine ulla mala arte sedi Sancte Marie tribuas et neque in uita tua neque post mortem inde aliquam partem alienari ausus sis sed semper michi et prefate sedis canonicis fideliter obedias. Dono prefatam tibi hereditatem ut eam possideas in uita tua sicut superius resonat et nunquam propter alium hominem illa careas post uero tuum obitum predicte sedi cum omni suo edificio integra remaneat. Igitur ego Odorius presbiter propter hoc bonum quod mihi facitis post transitum meum predicte sedi Sancte Marie relinquo ipsam particulam quam propria facultate emeram in uilla predicta et etiam quantam hereditatem ex hac die ibi potuero emere uel michi aggregare que fuerit de illa uilla Preuedes. Si forte ego Martinus prior seu aliquis ex meis successoribus uel ex canonicis hanc firmitudinem disturbare uoluero uel uoluerit quisquis erit tibi C solidos denariorum restauret et si tu hoc conturbare uolueris nobis C solidos reddas et predicta hereditate cum alia quam sedi Sancte Marie post obitum tuum relinquis omnino careas. Facta serie mense Decembris Era M.a C.a L.a VIIII.a.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda, em letra posterior: de hereditati que est in Preuedes im termino Colinbrie.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.