Carta uenditionis de Spinel de una uinea

Cartulário:

Nº Documento: 
0116
Fólio: 
56v-57r
Data do documento
Ano: 
1102
Mês: 
4
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei cunctipotentis nomine. Ego Pelagius Vermudi filius placuit michi sana mente et propria uoluntate facere uobis domno Mauricio episcopo cartulam uenditionis de uinea mea quam cum meis manibus propriis planctaui in uilla que uocitatur Spinel et habet iacentiam inter aliam meam uineam et uineam sororis Tedom Aluitiz(b) et accepimus de uobis precium XX solidos tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito ita de hodie die et tempore sit ipsa uinea de iure nostro abrasa et in uestro dominio tradita et confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnes successores uestros iure perpetuo et si aliquis homo uenerit ad irrumpendam hanc uenditionem nostram tam de nostris proprinquis quam extraneis quisquis fuerit componat eam in duplo et hunc factum nostrum peremniter maneat firmum. Facta carta uenditionis III.o Kalendas Maii Era M.a C.a X.v.a. Ego Pelagius Vermuiz una cum uxore mea Maria uobis domno Mauricio episcopo hanc cartam uenditionis cum propriis nostris manibus roborauimus et hoc signum fecimus † †.
Pelagius Seseregiz ts., — Petrus Zoraguiz ts., — Floride Godiniz ts., — Gunsaluus Gutierriz ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Abdela Nubed ts., — Dominicus Iben Lupichi ts.
Suarius notuit.

Aparato: 

(a) Na rubrica, as palavras desde de una são acrescento posterior. — (b) Vem a seguir um grande espaço em branco que ocupa metade das linhas 6 e 7 deste documento.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.