Pacti cartula de Vaccaricia

Cartulário:

Nº Documento: 
0150
Fólio: 
78v-79r
Data do documento
Ano: 
1045
Mês: 
9
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. o documento 148.

(a) Domno nostro Tudeildus abba pactum simul et placitum facio uobis fratribus nostris Florite prepositus et fratribus tuis de cenobio Vaccariza et Petrus et Randulfus presbiter et qui hunc nostrum pactum roborare uoluerint per scripturam firmitatis die erit XI.o Kalendas Octobris Era LXXX.a III.a superacta millesima pro parte de acisterio Leza cum aiectionibus suis et de acisterio Anta cum adiectionibus et de uilla Custodias et de salinas foce de Leza et de medietate de acisterio de Vermudi cum adiectionibus suis quas habeatis et possideatis illos de nostro dato sicut in testamento resonat sicut canonica sententia docet. Et non habeamus licitum in uita nostra in alia parte transferre nec testare nec donare in extranea parte post obitum nostrum habeatis et possideatis sicut in testamento et in pacto resonat et uos nec uindatis nec donetis nec in alia parte transferatis sed sana et intemerata permaneat post parte testamenti et hunc nostrum factum nostrum non sit uiolatum pro nulloque facto sed plenam habeat firmitudinem roborem usque in seculum seculi pro sententia canonica. Et qui unus ex nobis minime fecerit et placitum exciderit pariet parte testamenti duo auri talenta et ipso que in testamento resonat duplatum et iudicatum. Nos superius nominati Tudeildus abba, Randulfus Petrus Florite prepositus una cum fratribus nostris habitantibus Vaccariza et Leza in hoc placito manus nostras ro † † [boramus].
Qui presentes fuerunt: Sendinus presbiter, — Menindus, — Mauram, — Aluitus, — Sandinus Sisnandiz quos adnuntiaui. — Ego Ansemondus quos exaraui testes sumus et manus nostras confirmamus † † et roboramus.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde de.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.