Testamentum de medietate uille Sancte Cristine que est inter Vaccaritiam et Palatiolum

Cartulário:

Nº Documento: 
0151
Fólio: 
79r-79v
Data do documento
Ano: 
1103
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Petrus Sisnandiz facio cartam testamenti ecclesie Sancte Marie Colimbriensis sedis et episcopo eiusdem sedis domno Mauricio de hereditate mea propria quam habeo in territorio Colimbrie id est de medietate de illa uilla que uocatur Sancta Cristina totam scilicet meam portionem. Ipsa autem uilla habet iacentiam inter Vaccarizam et Palaciolo de hodie in antea de iuri meo sit ablata et in seruitio Beate Marie tradita perhemniter post obitum autem meum mando supradicte ecclesie totam meam portionem de uilla Moreira que est in territorio Zurare et diuidit cum Sentar et flumen Aon et illum meum monasterium quod est iuxta castellum de Zurara in honore Sancti Iuliani situm cum omne quod ganare ibi potuero scilicet libris, calicis, signis, hereditatibus hec autem omnia sicut superius sonant pro meorum peccatorum remissione et ut partem habeam in orationibus clericorum ibidem commorantibus quatinus Sancta Dei Genitrix Virgo Semper Maria cum omnibus sanctis intercedat pro me ad Dominum supradicte sedi et testo et auctorizo de supradicta uilla Moraria est mea porcio quarta pars. Hoc meum scriptum sit semper firmum si uero quilibet ad hoc meum scriptum uenerit irrumpendum quamuis ex magna dignitate sit non sit ei licitum sed quod auferre temptauerit in quadruplum supradicte sedi restituat et hoc scriptum semper sit firmum si enim perseuerauerit et noluerit dimittere sit ex pars a Sancta Ecclesia et consortio fidelium christianorum et si ita discesserit ab hac uita anima illius per manus diaboli sit missa in inferni claustra ubi perpetuas sustineat penas michi Deus pro sua pietate donet perpetuam uitam. Ego prefatus Petrus qui hoc scriptum facere iussi propriis manibus roboraui et super altare Sancte Marie Colimbriensis sedis posui in Era M.a C.a X.v.a I.a. Ego Mauricius episcopus conf.
Odoarius Iben Felix ts., — Arias Menendiz ts., — Zoleiman Viarigiz ts., — Gunsaluus prepositus ts., — Ihoannes presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Dominicus armarius ts., — Dominicus presbiter conf., — Daniel presbiter conf.
Tellus presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde que.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.