Testamenti carta de Alduar

Cartulário:

Nº Documento: 
0152
Fólio: 
79v-80r
Data do documento
Ano: 
1044
Mês: 
7
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti ob honorem Sancti Saluatoris et Sancte Marie semper Virginis et Sancti Iacobi apostoli et Sancti Michaelis archangeli et Sancti Mametis et Sancte Marie et Sancti Martini episcopi et confessoris Christi quorum baselica fundata est in uilla quam nuncupant Alduari subtus monte Custodias territorio Portugalensi prope littore maris. Damus ad ipsius locum sanctum et ad ipsum Martinum laream nostram propriam que iacet de agro de Fontanela medietatem integram et de illo ualle ad iusum quomodo in illa de illo abbate ferit duas V.as integras et de hereditate de Sando de quinta terciam integram in casales, in pumares, in montes, in fontes, pascuis, padulibus, exitus et regressus et in illum molinum nostram rationem et per tota illa uilla per ubi illam potueritis inuenire ipsam terciam integram cum cunctis prestationibus suis sicut illam obtinuit Sendinus Abogadiz in sua uita et ego Oseredo post suum obitum in meo iure. Damus atque testamus ad ipsius locum et ad ipsum Sanctum Martinum et Tudeildo abbati pro remedio animarum nostrarum. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus de prosapia nostra qui irrumpere uoluerit in primis sit excommunicatus et a corpore Domini Nostri Ihesu Christi sit separatus et cum Iuda Domini proditore habeat partem in tartara dampnatione et pro dampna secularia in cuius iudicium iudicandi fuerit pariet duo libras auri talenta. Facta series testamenti XI.o Kalendas Augusti Era M.a LXXX.a II.a. Sesnandus in hoc testamentum manum meam confirmo † †.
Et adicimus in isto testamento talium de salinas de illis quas habeo cum Arias Cidiz unum talium cum sua uida et cum suo prestamo ab integro et in illo medio de Exemena cum sua uida que habeat illum in mea uida et post obitum uero meum uadet cum illo alio ad Sanctum Martinum ad deseruiendum.
Qui presentes fuerunt: Donisore ts., — Sandinus ts., — Froila ts., — Aho Sandinus ts., — Ranemirus presbiter ts., — Tuimirus ts., — Egaredo ts.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas da mesma época, desde de.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.