Carta uenditionis de hereditate que est in uilla Castrelo

Cartulário:

Nº Documento: 
0156
Fólio: 
82r-82v
Data do documento
Ano: 
1018
Mês: 
2
Dia: 
20
Nota: 

A data deste documento está incompleta (Era L.ª I.ª XX Kalendas Marcii, faltando-lhe supra millesima, 1051 — ano 1013) e errada: 1) porque o abade Tudeíldo só começou a governar no fim de Janeiro de 1018; 2) XX Kalendas Marcii ultrapassa a cota dos Idos de Fevereiro. Deve ser talvez: Era M.ª LVI.ª, X Kalendas Marcii (ano 1018, Fevereiro 20). Os D. C. (documento 246) publicaram-no com data de 20 de Fevereiro de 1021.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Veneiro una cum meis neptis nominibus Fafila Veneiro cunnomento Cidi Froila Gundemario Guntildi Crastina uobis domna Vnisco et filio uestro domno Oseredo ideo placuit nobis per bone pacis uoluntatem nulloque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescentis metu sed propria nobis accessit uoluntas bona ut ubi uinderemus atque iam supernominatus hereditate nostra propria nos habemus in uillam Castrello et in uilla(a) et tras Durio uilar de Vizoi de IIII duas partes et in uilla Castrello de uarzena magior per illam aquam de medio VIII.a duas partes de uarzena mediana de IIII.a duas partes de uarzena de Petra de VIII.a duas partes et de casal de Muza cum suo agro de VII.a II.a partes in agro de Sabugano de medio duas partes in Bauza de VI.a duas partes in Agrello duas partes de VI.a et in uilla Zimae de hereditate Aduleo de medietate duas partes. Damus ipsas uillas atque concedimus cum quantum ad prestitum hominis est in domos in pumares, figares, sautos, ameisenares, uineas, aquas cursiles et incursiles, petras mobiles et inmobiles, terras ruptas uel baruaras, egressum uel regressum in montes, in fontes, exitus montium per terminis et locis antiquis et in illa riparia Durio nostra ratione comodo et de illas hereditates que in carta resonat ubicumque illas potueritis inuenire. Et accepimus de uobis precium pascibile in boue et in uacca et in pannos et in pane LX.a modios que nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum ita ut de hodie die uel tempore de nostro iure habeatis et in uestro iure et dominio sit tradita et confirmata habeatis uos et omnis posteritas uestra iure quieto. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uenditionis que in iuditio deuendicare non potuerimus post parte uestra quomodo pariemus uobis hereditatem duplatam exter iudicio et uos in perpetuum habeatis firmiter.
Facta uenditionis cartula Era L.a I.a, XX Kalendas Marcii. Veneiro, Froia Venerio, cognomento Cidi, Froila Gundemaro Guntildi Grastina manus nostras roboramus † † † † † † †.
Randinus Boniz ts., — Truitesendo Sentariz ts., — Truitesindo Sindiniz ts., — Gundesindus ts., — magister Sandinus ts. — Aluitus Palmaz ts., — Trasarigo ts., — magister Cidi ts., — Aridius ts., — Monderigus ts., — Rodericus ts., — Froia ts., — Cidelo ts., — Vermudus ts.
Magister Sendinus notuit.

Aparato: 

(a) Segue-se um espaço em branco destinado ao nome.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.