Intentio

Cartulário:

Nº Documento: 
0202
Fólio: 
103r-103v
Data do documento
Ano: 
1016
Mês: 
12
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dubium quidem non est sed multis manet notissimum eo in ueritate quod habuit Oseredo Tructesindiz intentionem in sua uoce et de fratribus et de sorores qui cum eo habitabant in monasterio de Leza et de Vermudi, dicente quod ad suos auolos roborauerat Trastemirus per placitum de omni sua hereditate quantam habuit in ipsa uilla quam uocitant Petrauzos, dicente domno Oseredo per sagionem Garciam contra Ranimiro qui uocem dicebat de Flauiano qualiter te heberunt suos auolos de domno Oseredo hereditates de Trastemiro placitum quod inde Trastemiro roborauit ad eos pro debito et post hec ego Teobe illa suo pater et sua mater et ipse domnus Oseredo pacata in iure p[er] anos multos in faciem de patre de Flauiano et de suos heredes. Post hec de Flauiano et Ranimiro in uoce de Flauiano quomodo comparara suus pater de Flauiano ip[s]am terram quam Flauianus ad Dulcidium uendiderat ubi Dulcidio illum pomare plantauerat et per manus ipsius sagioni Garcias intrarunt in placito ad diem fatum que se iunctassent in ipsa uilla super ipso pumare et ipsas terras et dedit se domno Oseredo suos sabitores et suum placitum sicut et dedi et Ranimiro in sua uoce de Flauiano suam cartam et suos sapitores. Et quando uenit ad diem fatum non habuerunt cartam de dare et iu[n]tatos fuerunt in ipsa uilla ante iudices Cresconio Ataniz et Ederonio Cresconiz, Fredenando Vizoiz, Hatam in Christofororiz, Vilifonso Roderigiz, Adulfo Siloniz et filii bene natorum hominum. Et quando audiuit Flauianus et Ranimirus illum placitum de domno Oseredo qui erat priore et inuestido de illa hereditate et ueridico agnouerunt se in ueritate in ipso concilio ante ipsos iudices et rogauerunt cum hominibus bonis domno Oseredo et sua mater domna Vnisco et signarunt ad eos ipso pumare et ipsas hereditates per manus ipsius sagionis quem teniant per occultatora de placito de ipsos domnos. Flauianus et Ramirus placitum facimus uobis domno Oseredo et ego Spasando una cum ipsos placitum facimus uobis pro ipso pumare et pro ipsas hereditates quas in uestro placito tenetis quod si nos causatus fuerimus aut per nos aut per potestates aut per scripturas aut per quocu[um]que ac[t]io uos inquietarmus aut qui [i]llas tenuerint quomodo pariemus illas duplatas et insuper D solidos et iudicatum ad iudicem. Nodum die tercio Kalendas Ianuarii, Era L.a IIII.a post millesima. Flauianus et Ranimirus et Spasandus in hanc [cartam] agnitionis et placitum manus nostras roboramus †.
Qui ibi fuerunt: domnus Sesnandus ts., — Truitesindus ts., — Iohannes ts., — Romanus ts., — Vimara ts., — Argerigus ts. †, — Sauarigus Dauid ts. †, — Gondesindo Viliulfo ts., — Gundiuado ts., — alius Tructesindus ts., — Froila ts., — Garcia quos fuit sagioni manu mea conf.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.