Testamentum de ecclesia de Fremoseli

Cartulário:

Nº Documento: 
0169
Fólio: 
87v-88r
Data do documento
Ano: 
915
Mês: 
10
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini et Indiuidue Sancte Trinitatis. Lucidus una cum consensu uxoris mee Gudilone tibi patri Gomaldo(a) episcopo damus atque concedimus ecclesiam uocabulo Sancte Marie Virginis et Genitricis Domini Nostri Ihesu Christi que est sita in uilla que dicent Fremoselio iuxta flumen Mondeci territorio Colimbriense ipsa ecclesia iam dicta cum nostra V.a portione in ipsa uilla ita ut ipsos dextros de ipsa ecclesia in ipsa V.a portione eas uobis concedimus integros et quod super fuerit de ipsos dextros de ipsa nostra portione eam uobis per omnem ipsam uillam per suos antiquiores terminos cum omnem eorum prestantia uobis damus atque concedimus ut ab hodierno die et tempore habeatis omnia supradicta firmiter de nostro dato perpetim habenda tam uos quam posteritas uestra cui illam relinqueritis qui ibidem in ipso loco in uita sancta perseuerauerint. Siquis tamen quod non concedimus aliquis de parte nostra uenerit ad irrumpendum hoc nostrum testamentum scripture decreti tunc pariet ad ipsum locum sanctum et tibi iam dicto quantum uobis auferre temptauerit duplatum uel triplatum uobis perpetim peremniter et ista carta plenam obtineat firmitatem. Nodum die ipso Kalendas Octobris Era DCCCC.a L.a III.a. In hoc testamentum quod fieri elegi manus meas confirmo †. Gudilo in hac cartula manus meas conf.
Letificus manu mea conf., — Baron ts., — Argifredus ts., — Iaquintus ts., — Gontado Visterlazi ts., — Gundisaluus Sesmondi ts., — Petrus Guntadiz ts., — Didacus Fernandiz ts., — Astrulfus Sposariz ts., — Kazem ts., — Sanmon ts., — Sandinus ts., — Brandila ts., — Eirigus ts., — Nausti ts., — Vermudus ts., — Zanon ts., — Prospero ts., — Teton Adefonsi ts., — Cresconius confrater ts., — Aluitus Lucidi ts., — Munia Aluitiz ts., — Rodericus Fernandiz ts., — Lucidus ts.

Aparato: 

(a) Aparece também no documento 81 com o nome de Gomado e não Gomaldo como aqui.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.