Testamentum de hereditate de Rial et Gondiuadi

Cartulário:

Nº Documento: 
0198
Fólio: 
101r-102r
Data do documento
Ano: 
1039
Mês: 
4
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis sanctisque martiribus sanctique sanctus, Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti leuite, Sancte Marie Virginis, Sancto Petro, Sancto Iacobo apostolo, Sancto Iohanne apostolo, quorum baselica cernitur in loco predicto monasterium Leza subtus alpe mons Custodias secus riuulo discurrente Leza suburbio Portugalense quos patronos habere uelimus et propagatorem uel intercessorem apud pium Redemptorem desideremus cor pandim[us] famulum uestrum uel seruorum domni Tructini cum peccatorum nostrorum mole depressos non usquequaque disperatione deicimur qui etiam conscientie reatum nostrum criminis sepe pauescimus ut per uos tam Deum sanctissimus martirum reconciliare mereamur ad Dominum quia scriptum est "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(a). Et ideo nos cum omni effectu mentis atque operis ipsam nostram deuotionem adimplendo procuramus quod per plurimis annis cogitamus modo adimpleuimus. Ideo nos superius nominati Tructino placuit michi sana mente integroque consilio mente perfecta pacisque uoluntas ut adimplerem legem cum gloriosi principes nostri constituerunt una cum ortodoxis uiris illustris presago spiritus plene cale rectis pro dubio declararunt de hereditate ad propinquis extraneis uel unusquilibet personis ut unusquisque de rebus suis cuiuslibet persone cum omni robore et perfectum firmitatis habere tradere liceat. Et ideo pertimescentis diem magni iudicii nec repentine mors sub occasione in nobis deueniat placuit michi ut faceremus ad ipsum locum et sanctorum altariorum iam superius nominati et uobis Tudeildo abbati et fratribus uestris qui sub huius regimine sunt in ipso loco cartula testamenti semel benefacti de hereditate nostra quam habemus de comparadela nostra diue memorie quique nunc habemus in uilla que uocitant in Rial et in Gondiuadi hereditate de Guntina integra in ip[s]as uillas, hereditatem de Godesteo integra quam comparauimus de dominis suis: de comite Gundisaluo Froilaz et de coniungia sua domna Hermesinda, de hereditate de Egas Saroniz et de coniugia sua Argilo medietatem integram; ipsas hereditates quomodo diuident per suos terminos antiquos. Et ipsas uillas et ipsas hereditates habent iacentiam subtus alpe mons Custodias secus riuulo Leza territorium Portugalense. Damus ipsas hereditates atque testamus cum bona mente et prona nostra uoluntate siue et alias que de hodie in die ganare et augmentare potuerimus siue et omnem ganantiam quam habemus et augmentare potuerimus in qualibet ganantia de quantum ad prestitum hominis est ut post obitum uero nostrum habeatis et possideatis ubi illum potueritis inuenire iuri quieto uos domno Tudeildo abbati et fratribus uestris qui sub regimine regule uestre fuerint. Et si uenerit unus uel duo de filis meis qui hodie sub imperio ismaelitarum accipiant inde de ipsa hereditate medietatem integram per manus ipsius abbatis uel de fratribus suis et non uindant non extranient in parte aliena et illa alia ganancia integra ad partem ipsius monasterii et ad ipsum abbatem et fratribus suis pro remedio anime mee ut deseruiant ad ipsum monasterium et ad ipsum abbatem iam superius nominatum et fratribus suis uel cui ipse abba[s] illam relinquere uoluerit quod iam superius diximus iure ipsius abbatis uel cui illam relinquere uoluerit huius permaneat. Siquis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc nostrum factum ad irrumpendum uel confringendum de propinquis uel extraneis uel quilibet homo, in primis quod Domini sunt fiat excommunicatus ab omni cetu christianorum et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi fiat extraneus ita ut corpus eius non suscipiat terra sed maledicant ei qui maledicunt diei ipsum quod ausus fuerit contaminare aut inuellere quadruplum componat et pariet post parte iudicum auri talenta tria et hunc meum factum nunquam fiat irruptum sed in omni tempore plenam habeat firmitatis roborem. Nodum die erit X.o Kalendas Magii, Era LXX.a VII.a

Aparato: 

(a) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.