Placiti agnitio ad abbatem T[udeildum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0186
Fólio: 
95v
Data do documento
Ano: 
1038
Mês: 
4
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Adosinda cognomento Dulcedona placitum facio uobis Tudeildo abbati et fratribus uestris deinceps admodum quod est ipsas Kalendas Apriles, Era LXX.a VI.a superacta millesima pro parte de ipsis hereditatibus de Anta unde uobis istud testamentum facimus uobis atque fratribus uestris qui habeatis et possideatis illas de nostro dato sicut in testamento resonat sicut canonica sententia resonat et docet. Et non habeamus nos licitum in uita nostra in alia parte transferre terciam de ipso acisterio Anta cum cunctis adiectionibus suis qui non testemus illam nec donemus nec uindamus nec extraneemus illam in alia parte nec illam de iuri uestro uel de fratribus uestris prendamus sed obtineatis illam firmiter de iuri nostro iuri quieto temporibus seculorum uos et omnis posteritas uestra uel cuius uos illam relinquere uolueritis liberam in Dei nomine habeat potestatem. Et si minime fecerit et isto placito exoderit in uita mea aut prosapia mea filiis uel neptis aut quilibet homo fuerit pariet post parte uestra uel de fratribus uestris ipsas hereditates quas in testamento et in placito isto resonat et duplatum uel quantum ibidem fuerit melioratum et insuper auri talenta duo componat post parte uestra sicut sursum resonat et in iudicato. Et hunc factum nostrum non sit uiolatum pro ulloque facto sed plenam habeat firmatatem roborem usque in seculum seculi pro hoc sententia canonica. Adosinda cognomento Dulcedomna in hoc placitum manum meam roboro †.
Qui presentes fuerunt: Auriol ts., — Petrus ts., — Dominicus ts., — Pelagius ts.
Ansemundus notuit.

Aparato: 

(a) Na rubrica, a letra é diferente, mas da mesma época, desde ad abbatem.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.