Testamentum de Sunilanes

Cartulário:

Nº Documento: 
0197
Fólio: 
100v-101r
Data do documento
Ano: 
1014
Mês: 
10
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosissimorum martirum ob honorem Sancti Saluatoris, Sancti Martini episcopi, acisterium prenominato Vermudi et reliquias loci eius uocabulo Sancti Romani et omne eius cuius baselica fundata est in ipsa uilla suburbio Portugal prope riuulo Leza et discurrente arrugio Auenoso. Ego indigna ex exigua ancilla Christi Ermengro diuine memorie testo et concedo ad ipsum locum sanctum et tibi Vnisconi et filio tuo Oseredi Tructesindi et fratres et sorores qui ibi habitantes fuerint et uiam monasticam tenuerint de uilla mea nominata quam nuncupant Sunillanes secundum illam ganaui cum uiro meo Roderico Gundesindi et obtinui per meas cartas in meo iure. De ipsa uilla iam supradicta concedo ad ipsum locum sanctum et ad fratres qui ibi perseuerantes fuerint medietatem integram et de medietate decimam pro remedio anime mee et anime ip[s]ius uiri mei ut sit nobis ante Deum merces copiosa et uenia peccatorum nostrorum. Adicimus ibi ipsam uillam per suis locis antiquis et terminis per ubi illam potueritis inuenire et secundum in nostras cartas resonat, in montes, fontes, pumares, uineas, sautos, rouoreta, terras ruptas uel barbaras, petras mobiles uel inmobiles, aquis aquarum, sesigas molinarum, exitu, accessu uel regressum siue et omnia que ad prestitum hominis est. Damus atque concedimus ibi pro remedio animarum nostrarum ut tolerantia sit in fratres et sorores ibi persistentes et non habeant licentiam uendendi nec donandi nec in alia parte extraneandi nisi ad ipsum locum sanctum deseruiendi et ad fratres et sorores ibi perseuerantibus sit eis in extipendium fratrum et sororum, peregrinorum, pupillis et aduenis. Ita ut ex presenti die ipsud quod in testamento resonat sit ei licitum et concessum habendi et possidendi usque in finem et in seculum seculi. Qui dicit in Libro Iudicum "Qui filium non reliquerit aut nepotes aut pronepotes de re sua licentiam habeat quod uoluerit faciat"(a) sicut inuenimus in libro IIII.o, titulo II.o, sentencia X.a VIIII.a. Siquis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo homine ad irrumpendum uenerit et factum nostrum siue propinquis siue extraneis, in primis sit excommunicatus et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit segregatus et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione et insuper componat que in testamento resonat duplato uel triplato et uobis perpetim habiturum et hunc factum nostrum in cunctis obtineat firmitatis roborem. Facta series testamenti nodum quod erit III.o Kalendas Nouembris, Era L.a II.a super millesima, regnante Adefonso principe prolis Vermudi filius. Ermengro Deo uota et diue memorie in hac scriptura testamenti quam fieri elegi et religendo cognoui a me facta manu mea † conf.
Aluitus presbiter quos uidi manu mea conf., — Guntigius presbiter quos uidi manu mea conf., — Petrus presbiter quos uidi manu mea conf., — Ragesendus manu mea conf., — Menendus Odarez quos uidi, — Belon quos uidi.
Gundemarus Suariz quos uidit et scripsit.

Aparato: 

(a) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. IV: De Origine Naturali, II. Titulus: De successionibus, § XX: Vt, qui filios non reliquerit, faciendi de rebus suis quod uoluerit habeat potestatem: "Omnis ingenuus atque femina, siue nobilis seu inferior, qui filios uel nepotes aut pronepotes non reliquerit, faciendi de rebus suis quidquid uoluerit indubitanter licentiam habebit; nec aliis quibuslibet proximis, ex superiori uel ex transuerso uenientibus, poterit ordinatio eius in quocumque conuelli; quia recta linea decurrens non habet originem, que cum succesione nature hereditatem possit accipere".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.