Carta uenditionis de hereditate de Alduari in Reueles in Custodias in Portucale

Cartulário:

Nº Documento: 
0125
Fólio: 
60v-61r
Data do documento
Ano: 
1099
Mês: 
3
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Odario Idilaz placuit michi per bona pacis et uoluntas ut faceremus uobis abbati domno Zoleima cartam uenditionis de hereditate nostra propria quam habeo in loco predicto Alduari hic in Reuelles et est ipsa hereditas in amplo XXX.a passales et in longo usque ad illum montem quomodo expartet cum illa de Leza subtus mons Custodia territorio Portugalensi discurrente riuulo Lanar. Et accepimus de uobis in precio IIII.or modios tantum mihi bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito ita de hodie die et tempore sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra ut siquis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam uenditionis et nos in concilio uenerimus et deuendicare non potuerimus aut noluerimus aut uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis illam hereditatem duplatam. Facta carta uenditionis II.e Idus Marcii Era M.a C.a XXX.a VII.a. Ego Dario Idilaz uobis abbati domno Zoleima in hac carta uenditionis manus nostras roboro †.
Hi sunt testes: Nebuzano ts., — Diago ts., — Tellon ts., — Cindon ts.
Gundisaluus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.