Carta uenditionis de uinea in Recardanes

Cartulário:

Nº Documento: 
0117
Fólio: 
57r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
2
Dia: 
18
Nota: 

O editor do vol. I do L. P. transcreveu Era M.ª C.ª X.ª I.ª. O L. P. traz, porém Era M.ª C.ª X.ᵘ I.ª. Assim este documento é, sem dúvida, da Era 1141 (ano 1103) e não da Era 1111 (ano 1073).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Pelagius Pelaiz una cum iermana mea Leuuili Pelaiz ideo placuit nobis per bone pacis et accessit uoluntas ut faciamus uobis Mauricio Colimbriensi episcopo cartulam firmitatis de uno talio de uinea que iacet in uilla Recardanes et iacet in loco predicto inter illam uiam que uadit ad illam Villam Sautum et alia uia que uadit pro ad ille rio de Vauga et concludit inter ambas uias. Damus uobis illam pro calumpnia que nos uobis fecimus a pietate et misericordia tantum nobis e uobis bene complacuit ita ut de hodie die uel tempore sit ipsa uinea de iure nostro abrasa et in iure uestro tradita et confirmata. Habeatis uos illam firmiter et alii episcopi qui post uos fuerint creditis aliquis homo uenerit aut nos uenerimus ad irrumpendam istam cartam quam nos non potuerimus deuendicare uel in concilio auctorizare aut uos in uoce nostra pariemus nos uobis ipsam uineam duplatam uel quantum a uobis fuerit melioratam et uos perpetim habituram. Facta carta die quod erit XII.o Kalendas Marcii Era M.a C.a X.v.a I.a. Ego Pelagius et germana mea Leuuili per manus Pelagii archidiaconi uobis Mauricio episcopo manus nostras roborauimus † † ut faciatis de illa ad illum comitem sicut et nos fecimus.
Qui presentes fuerunt: Suarius ts., — Osereo ts., — Godinus ts., — Gendo ts.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está na margem direita em letra diferente, mas coeva. Em letra posterior lê-se: Carta conuenctionis facta cum episcopo de uno talio de uinea in Recardanes. Nesta rubrica a palavra cum aparece, por lapso, abreviada do seguinte modo: cã.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.