Carta uenditionis de hereditate que est in uilla Recardanes

Cartulário:

Nº Documento: 
0120
Fólio: 
58r-58v
Data do documento
Ano: 
1018
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Fronili una cum filiis meis Cidi cognomentum Guterre et Ermesenda placuit nobis bone pacis uoluntate et spontanea nostra uoluntate ut uenderemus uobis Todeillo abbati una cum fratribus uestris monasterio Vaccarize sicut et uendimus hereditatem nostram propriam quam habemus in uilla Recardaes circa riuulo Agata et habemus illam de pater nostro Sagado, diue memorie. Vendimus atque concedimus uobis medietatem de ipsa hereditate ubicumque illam potueritis inuenire terras ruptas uel inruptas arbores fructuosas uel infructuosas montes fontes pascuis padulibus uel limitibus suis aquis aquarum uel sessicas molinarum per suos uicos et terminos antiquos per ubi diuidit cum Cabaliares et Eiras et alia parte Spinelle. Habeatis et possideatis firmiter uos et omnis posteritas uestra iure quieto usque in perpetuum et accepimus de uobis proinde precium LXXX.a solidos argenti quod nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam uenditionis ad irrumpendum que nos in iuditio post nostra parte deuindigare noluerimus pariemus uobis illam duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habituri. Facta carta uenditionis quod est Era M.a L.a VI.a. Ego Fronilli una cum filiis meis Guterre et Ermesenda in hac carta uenditionis manus nostras roborauimus † † †.
Louegildus presbiter ts., — Roderigo presbiter ts., — Offilo ts., — Gundesindus Oduariz ts., — Elias ts., — Miroa ts., — Cidelo ts., — Ninna ts., — Sarrazinus ts., — Nebridio ts., — Vitar ts., — Sauarigo ts., — Dominicus ts., — Tudenendo ts., — Sandinus ts., — Gundisaluus ts., — Florer ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.