Carta conuentionis de uno terreno quod [est] in Sancto Martino in loco qui dicitur Val de Mauriscas

Cartulário:

Nº Documento: 
0177
Fólio: 
92r-92v
Data do documento
Ano: 
1125
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Ego Martinus sedis Sancte Marie prior cum conuentu canonicorum facio kartam conuentionis et firmitudinis tibi Martino Almatem et uxori tue Vnisco de uno terreno inculto quod est in partibus Sancti Martini in loco qui dicitur Val de Mauriscas. Damus uobis ipsum terrenum sicut suis terminis antiquis diuiditur, id est, quomodo separatur ex una parte in circuitu per riuulum Sancti Martini, deinde per puplicam uiam. Tali conuentione dicimus ut secundum uestrum posse illum bene laboretis et in unoquoque anno de suo fructu nonam partem in portione ad sedem Sancte Marie sine ulla conturbatione fideliter detis. Et nullam partem inde alienare ausi sitis. Habeatis uos ipsum terrenum et omnis posteritas uestra sicut superius diximus. Et si illum in aliquo ad sedem Sancte Marie conturbare(a) uolueritis omnino illo careatis et aliud in duplo ipsi sedi componatis. Siquis uestri a nobis illum auferre uoluerit in duplum componat. Facta conuentionis carta mense Maio, Era M.a C.a LX.a III.a.
Ego Martinus prior conf., — Arias presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Tellus archidiaconus conf., — Pelagius diaconus conf., — Petrus diaconus conf., — Iohannes diaconus conf., — Iohannes subdiaconus conf., — Nicholaus subdiaconus conf., — Iohannes subdiaconus conf.
Gunsaluus notuit.

Aparato: 

(a) Emendado posteriormente na entrelinha para alienare.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.