Carta uenditionis de hereditate que est in uilla Recardaes

Cartulário:

Nº Documento: 
0122
Fólio: 
59r-59v
Data do documento
Ano: 
1018
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Ermesinda una cum filiis meis Godda et Elldora placuit nobis bone pacis uoluntate et spontanea nostra uoluntate ut faceremus uobis Emilan abbati et f[rat]ribus uestris cenobio Vaccarize sicut et facimus de hereditate nostra propria quam habuimus de parte de meo patre Sagado in Agado in loco predicto uilla Recardanes et habeo ipsam hereditatem per medium cum meo germano Cidi. Habeatis eam firmiter et quiete terras ruptas et inruptas arbores fructuosas uel infructuosas montes, fontes, pascua, padulibus uel limitibus suis aquis aquarum uel sessicas molinarum per suos uicos et terminos antiquos ubicumque illam potueritis inuenire et accepimus de uobis proinde L.a solidos argenti quos miserunt in nostra captiuitate ad illos iudeos. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam uenditionis ad irrumpendum pariat uobis illam duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uenditionis quod est Era M.a L.a VI.a. Ermesenda una cum filiis meis in hanc cartam uenditionis manu mea roboro † † †.
Offilio ts., — Gutierre ts., — Roderigus presbiter ts., — Sudermano ts., — Gundisaluus ts., — Elias ts., — Crescente Hebreo ts., — Nebridio ts., — Vita ts., — Tudenando ts., — Sandino ts., — Gundesaluo ts., — Flores ts., — Ninna ts., — Cidelo ts., — Sarrazino ts., — Sentario ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.