Testamentum de Pumares et de sautos uineis

Cartulário:

Nº Documento: 
0123
Fólio: 
59v-60r
Data do documento
Ano: 
1018
Mês: 
1
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti regnantis in secula seculorum amen. Ob honorem uel amorem Sancti Saluatoris et sanctorum Lucis eu[an]g[e]liste, Verissime, Maxime, Iulie et Sancti Ihoannis eu[an]geliste, Sancti Iacobi apostoli, Sancti Michaelis archangeli et Sancti Vincenti leuite quorum baselica fundata esse dinoscitur in uilla Vaccariza subtus monte Buzaco discurrente riuulo Mondeco territorio Colimbrie. Ego cliens ac pusillus licet indignus Zalama presbiter seruus seruorum Dei a multis manet notissimum eo quod hereditaui et edificaui baselicam Sancti Michaelis in uilla Recardanes in mea propria ratione de ipsa uilla et plantaui pumares, ficarias, sautos, uineas et ceteras pomiferas et ganaui libros ecclesiaiasticos, calices argenteos, cruces, uestimenta ecclesiastica sirica atque linea. Post hoc opus perfectum Deo accessit michi uoluntas mente perfecta et spontanea uoluntate facere de ea testamentum ad supradictum locum cenobio Sancti Vincenti et tibi Miliani abbati et ad fratres qui ibi semper in uita sancta perseuerauerint extiterint. Sic concedo ipsam supranominatam ecclesiam quam omnem facultatem meam quam habeo uel ganauero usque ad obitum meum pro remedio anime mee uel parentum meorum que post obitum iusserunt mihi adhuc supradictum cenobium relinquere ut semper ad ipsum locum deseruiat ut pauperes et peregrinos inde habeant alimentum et non damus licentiam ad ullum genus hominis in alio loco transmutare aut donare aut testare sed qui ipso iam dicto loco fuerint habeant et possideant cum omnes suos dextros quod sunt in omni giro LXXX.a IIII.or sicut sententia canonica docet. Et si aliquis ex progenie nostra uel de extraneis hunc meum testamentum auferre aut commutare uoluerit in alia parte tam laica persona, potentis, quam presbiter, aut episcopus, aut diaconus quisque ille fuerit excommunicatus permaneat et ab ecclesia catholica separatus et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione et a dampna secularia pariat hunc duplatum post parte monasterii. Et hunc meum testamentum in omni robore semper maneat firmum. Factum testamentum deuotionis pridie Idus Ianuarii Era M.a L.a VI.a. Zalama presbiter hunc testamentum a me factum manu mea confirmo †.
Vitas ts., — Crescentius ts., — Offilo ts., — Gunsaluo ts., — Rebridio ts., — Adefonsus presbiter conf., — Vermudus presbiter conf., — Tudenando presbiter conf., — Flores ts., — Ciquelio ts., — Crescente ts., — Euenando ts., — Cidi Sisualdiz ts., — Adefonsus episcopus(b) conf.
Rodericus exarauit memorie.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda, em letra coeva: Testamentum de ecclesia de Recardanes. — (b) D. Afonso, bispo de Coimbra, é mencionado no L. P. apenas neste documento. Cfr. nota ao documento 2.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.