II.ª de Ioazino et Arias Cendoniz et Iohanne Petriz cum sociis suis

Cartulário:

Nº Documento: 
0029
Fólio: 
15v-16r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
7
Dia: 
27
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 172 (= Cópia C).

In Christi nomine. Ego, Mauricius, gratia Dei, Colimbriensis episcopus, cum consensu nostrorum canonicorum, facio cartam firmitatis uobis hominibus, qui a me postulastis illam terram que est testamentum nostre sedis et hereditas beatissimi Martini, confessoris Christi, in territorio Colimbrie et in latere montis Gimir, ad Occidentalem plagam, ad Aquilonem cuius sunt Forni Tegularum. Damus iam dictam terram per manus nostri uicarii Egas Cidiz per loca qua ipse Egas terminauerit tibi Ioazino, Arias Cendoniz, Iohannes Petriz, Petro Feliz, Aluitu Cabeza et omnibus hominibus qui per tale uerbum eam uoluerint laborare(a) per quod uobis eam damus. Damus eam uobis ut illam plantetis de uineis, pomeriis et ortis quamtum meliore potueritis et de fructu earum nobis nostrisque successoribus fideliter, interposita occasione, decimam partem detis omni tempore. De nouem uero partibus que uobis remanent, illam decimam, que est usu omnibus christianis danda Deo suisque fidelibus, dabitis nostro homini qui illam ecclesiam Sancti Martini et locum, de nostra manu uel de manu nostrorum successorum tenuerit, et episcopo canonicisque Colimbriensis sedis fidelis(b) ac obediens fuerit. Has duas decimas, ut superius sunt diuise, erunt dande a uobis uestrisque successoribus per manus nostri uicarii fideliter omni tempore, uosque et uestri successores quod bene plantaueritis perhenniter habebitis usu hereditario. Si autem alicui uestrum acciderit(c) ut casu uobis uel(d) uoluntate illam hereditatem, quam in nostro testamento edificauerit cupiat uendere, ueniat ad nos et dicat: ecce hereditatem quam in uestro loco edificaui cupio uendere, date mihi quantum rectores Colimbrie laudauerint. Si uoluerimus, eam dabimus precium, sin autem, per arbitrium nostri prepositi, uendat propriam hereditatem homini qui illud debitum soluat quod superius scriptum est. Placuit autem ut ad hoc scriptum firmitatem faciamus, ut nemo nostrum preter hoc quod hic scriptum est audeat(e) addere uel minuere. Si nos uobis quicquam facere uoluerimus contra hanc cartam, constricti a maioribus ciuitatis, uobis sine tarditate L.a solidos uobis damus et perdat hereditatem et hec lex sit uobis; si contra aliquis uestrum hanc cartam quicquam agere uoluerit, ut nobis L.a soldos denariorum reddat et perdat propriam hereditatem. Facta firmitatis carta VI.o Kalendarum Augustarum Era M. C. XL. II.a. Ego, Mauricius, prenominatus episcopus, propria manu conf.
Hec nomina laboratorum quibus hoc scriptum placuit et cum propriis manibus roborauerunt: ego Tructesindus Balestarius(f) conf., — Pelagius Louzanus conf., — Petrus Dominguiz conf., — Ramirus Piscator conf., — Dominicus Quintiaz conf., — Rodricus Moniz conf., — Arias Menendiz conf., — Gundisaluus Emiaz conf., — Emia Emiaz conf., — Menendus Petriz conf.
Hec sunt nomina testium: Saluator Reccamondiz, — Anaia Vestrariz, — Stephanus Saluadoriz, — Bellitus Iustiz.

Aparato: 

(a) Sancti está no alto da coluna. — (b) A letra s está adicionada na entrelinha. — (c) Palavra emendada de accederit. — (d) Palavra adicionada na entrelinha. — (e) Martini ao cimo da coluna. — (f) Palavra emendada de Balesterius com o segundo e sopontado.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.