Carta de plantatione Sancti Martini

Cartulário:

Nº Documento: 
0172
Fólio: 
89r-89v
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
7
Dia: 
27
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 29 (= Cópia B).

In Christi nomine. Ego, Mauricius, Dei gratia Colimbriensis episcopus, cum consensu canonicorum, facio cartam firmitudinis uobis hominibus, qui a me postulastis illam terram que est testamentum nostre sedis et hereditas beatissimi Martini, confessoris Christi, in territorio Colimbrie et in latere montis Gimir, ad Occidentalem plagam, ad Aquilonem cuius sunt forni tegularum. Damus iam dictam terram per manus nostri uicarii Egas Cidiz per loca quae ipse Egas terminauerit tibi Ioazino, Arias Cendoniz, Ihoannis Petriz, Petro Felix, Aluitus Cabeza et omnibus hominibus qui per tale uerbum eam uoluerint laborare per quod uobis eam damus. Damus uobis eam ut illam plantetis de uineis, pomeriis et ortis quam melius(a) potueritis et de fructu earum nobis nostrisque successoribus fideliter, nulla interposita occasione, decimam partem detis omni tempore. De nouem uero partibus que uobis remanent, illam decimam, que est usu omnibus christianis danda Deo suisque fidelibus, dabitis nostro homini qui illam ecclesiam Sancti Martini et locum, de nostra manu uel de manu nostrorum successorum tenuerit, et episcopo ca[no]nicisque Colimbriensis sedis fidelis ac obediens fuerit. Has duas decimas, ut superius sunt diuise, erunt dande uobis uestrisque successoribus per manus nostri uicarii fideliter omni tempore, uosque et uestri successores quod bene planctaueritis perhempniter habebitis usu hereditario. Si autem alicui uestrum acciderit ut casu uel uoluntate illam hereditatem, quam in nostro testamento edificauerit cupiat uendere, ueniat ad nos et dicat: ecce hereditatem que in uestro loco edificaui cupio uendere, date michi quantum rectores Colimbrie laudauerint. Si uoluerimus, eam dabimus precium, sin autem, per arbitrium nostri prepositi, uendat propriam hereditatem homini qui illum debitum soluat quod superius scriptum est. Placuit autem ut ad hoc scriptum firmitatem facimus, ut nemo nostrum preter quod hic scriptum est audeat addere uel minuere. Si nos uobis quicquam facere noluerimus contra hanc cartam, constricti a maioribus ciuitatis, uobis sine tarditate L.a solidos uobis damus et perdat hereditatem et hec lex sit uobis; si aliquis uestrum contra hanc cartam quicquam agere uolueritis, ut nobis D(b) solidos denariorum reddatis et perdat propriam hereditatem. Facta firmitatis carta VI.o Kalendas Augusti Era M.a C.a X.v.a II.a. Ego, Mauricius, prenominatus episcopus, propria manu confirmo.
Hec nomina laboratorum quibus hoc scriptum placuit et eum propriis manibus roborauerunt: Pelagius Lauzanus conf., — Petrus Dominici conf., — Rammirus Piscator conf., — Dominicus Quintiz conf., — Rodericus Muniz conf., — Arias Menendiz conf., — Gundisaluus Emiaz conf., — Emia Emiaz conf., — Menendus Petriz conf., — Gontadus Soariz conf., — Didacus Ferrarius conf., — Cidi Eiriguiz conf., — Echega Ollarius conf., — Pelagius Ioaziniz conf., — Saluador Pouliz conf., — Pelagius Recemondiz conf., — ego Tructesindus Balestarius conf., — Sauarigus Anseriguiz conf., — Menendus Anseriguiz conf., — Saluador Recamondiz conf., — Stephanus Saluadoriz conf., — Bellitus Iustiz conf., — Anaia Vestrariz conf.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de meliore, embora o escriba se tenha esquecido de riscar a sílaba ore. — (b) Cifra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.