Testamentum de Salinas

Cartulário:

Nº Documento: 
0192
Fólio: 
98v-99r
Data do documento
Ano: 
1045
Mês: 
6
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dominis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis sanctisque martiribus et laureatis ab honorem Sancti Saluatoris, Sancti Martini episcopi et confessoris Christi, Sanctorum Petri et Pauli apostolorum, Sancti Michaelis Archangeli et Sancti Thome apostoli et Sancti Andree apostoli et Sancte Christine et sanctorum sociorum eius, quorum baselica fundata est de uilla quam uocitant Leza secus riuulo Leza territorio Portugalensi subtus monte Custodias. Obinde ego nos Tanoi et Gudinus et uxor eius Toda[ra] cum peccatorum mole depressos et diem iudicii timendo placuit nobis pro pacis et uoluntas in expontanea uoluntate ut pro remedio anime nostre. Damus atque concedimus ad ipsius accisterii et ad ipsius sanctis et uobis Tudeildo abbati et fratribus uestris et cui uos illum relinquere uolueritis. Damus uobis nostras salinas cum sua uita V.e talios in illa marina de Leza. Et habent iacentiam ipsas salinas in loco predicto, in illa corte quam comparauimus de Froila Gundisaluiz et de Didaco Brandilaz et de Iohanne Froilaz pro nostro precio. Habeatis uos ipsas firmiter temporibus seculorum. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam uel eius testamenti ad irrumpendum quam nos in iuditio deuendigare non potuerimus aut uos in uoce nostra quomodo sit, in primis sit excommunicatus ab omni cetu christianorum et cum Iuda Domini proditore habeat partem in tartara dampnatione et pro dampna secularia pariet quantum autem intemptare quadruplum et iudicato et hoc factum nostrum plenam habeat firmitatis roborem stantem et permanentem hunc seriem testamenti die erit VIII.o Idus Iunii, Era M.a LXXX.a III.a . Tanoi et Godinus et Todara in hanc cartam testamenti manus nostras roboramus †.
Qui ibi fuerent: Randulfus presbiter ts., — Guandila ts., — frater Dulcidio ts., — Egas ts., — Gudesteo ts., — Garsia presbiter ts., — Olidi ts., — Cidi ts., — Eneque presbiter ts., — Electus presbiter ts., — Cidi presbiter ts., — Dulquido diagonus ts., — Ariulfus presbiter ts., — Tudegildus presbiter ts., — Eita ts., — Aluitus ts., — Trastemirus ts., — frater Ranosendus ts., — frater Petrus ts., — frater Sendinus ts.
Sandinus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.