Testamentum de peculiare ad Lezam

Cartulário:

Nº Documento: 
0188
Fólio: 
96r-96v
Data do documento
Ano: 
1057
Mês: 
11
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis ac triumphatoribus sanctis gloriosis, Sancti Saluatoris et Sancte Marie semper Virginis et sanctorum apostolorum uel martirum cum coro uirginum cum sociorum sanctorum eius. Ego famulus Dei Adefonsus presbiter cum peccatorum mole depressus et timens diem magni iudicii placuit michi per bone pacis uoluntas et pro remedio anime mee offero ad domum Sancti Saluatoris et sociorum eius et ad monasterium Leza subtus mons Custodias discurrente riuulo Leza territorio Portugalense. Damus ad ipsum locum sanctum et uobis Randulfo abbati et ad fratres qui ibidem in uita sancta perseuerauerint et monasticam duxerint uitam omne pecculium uel peculiare meum tam que habeo uel de hodie die augmentare uel ganare potuero usque ad obitum meum ab integro illum offero ad ipsum locum sanctum pro remedio anime mee. Et dicimus in isto testamento ut habeamus ipso pecculium in uita nostra et post nostrum obitum sit post parte monasterii Leza et ad domum Sancti Saluatoris et non damus ibi licitum ad ullum genus hominis nisi ad domum Domini et fratribus qui ibi perseuerantes fuerint. Et adicimus ibi nostram marinam quam ganamus in foce de Leza in illa marina et ganamus illam pro nostro precio obtimo et per cartas firmissimas ita ut de hodie tempore de iuri meo sit abrasum ipsum pecculium uel hereditas et in iuri de ipso loco uel de ipso abbate et fratribus ibi habitantibus fiant confirmatos nisi tantum in mea uita me ad tolerandum de uestras manus. Siquis homo hoc factum meum irrumpere te[m]ptauerit tam de genere meo quam extraneis potestas uel miles sit semper maledictus usque in perpetuum euo perempni et pro pena temporalia pariet ipse pecculium et hereditas quadruplatas post parte testamenti et aliud tantum iudicato. Facta carta testamenti die erit IIII.o Kalendas Decembris, Era LX.v.a V.a super millesima. Adefonsus presbiter in hac carta testamenti manum meam roboro † et confirmo.
Qui presentes fuerunt: Atam ts., — Andulfus presbiter ts., — Dauid ts., — Puella ts., — Recamundus ts., — Froila ts., — Tudegildus diaconus conf., — Cidi ts., — Gontado ts., — Sendinus ts., — Pelagius ts., — Menindus ts., — Pelagius ts., — Dolquite Didaz ts., — Venandus ts., — Zameiro ts., — Randulfus clericus conf., — Didacus presbiter conf., — Trastemirus ts., — Louegildus ts., — Andrias ts., — Tructesindus ts.
Randulfus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.