Testamentum de uilla Custodias ad Lezam

Cartulário:

Nº Documento: 
0195
Fólio: 
99r-100r
Data do documento
Ano: 
1063
Mês: 
3
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dominis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosis Sancti Saluatoris cum Virgine inclita semper Genitricis Marie, apostolorum, martirum, pontificum, uirginum, confessorum, quorum baselica fundata est in uilla Leza uocabulo Sancti Saluatoris et Sanctorum Petri et Pauli et Sancti Andree apostoli et Sancti Thome apostoli et Sancti Iohannis apostoli et Sancti Iacobi apostoli et fratres Domini et sociorum eius quorumue dispares et locis cimiteriis aule est nuncupate ne hic discribere prolixior conuenit adiungere omnium sanctorum martirum que Dei celestis sublimatus roseo cruore perfusus ad officium predicationis electus uirginitatis glorie coronatus, confessorum floribus adornatus et sicque inercia egra mens hic singillatim scribere nequiuimus in framea paradisi locum beatitudinis a dextris ordinis generea confidimus. Ego nos seruorum Dei Gunsaluo prolix Godino et Todora et uxor mea Eiolo et Vermudus et uxor mea Ermesinda, prolis Godino et Todora, cum peccatorum mole depressos in spe fiduciaque sanctorum non usquequaque disperatione deicior que etiam reatus nostri criminis sepe pauescimus ut per uos sancti martires merear communem omnium ac sanctorum omnium cetum fida supplicationum deposco et ideo deuotioni mee extitit ut ex uoto proprio abolendis delictis parentum nostrorum que delictiscentibus criminibus ob honorem celsitudinis uestre concedimus ad ipsum locum Sancti Saluatoris acisterii Leza uillam quam nuncupant Custodias secundum illam ganauit parentum nostrorum Godina et Todara et sicut in nostras cartas resonat et sicut illam obtinuerunt parentes ipsius et uos post obitum eorum integram illam concedimus pro remedio anime mee. Et ego Gunsaluus et Eilo uxori mee adicimus in hunc testamentum aliam hereditatem quam ibi ganauimus in ipsa uilla de Cidi Ederoniz sicut illam comparauimus de ipso Cidi et ipse Cidi obtinuit eam de patre suo Ederonio Aluitiz integram illam ibi concedimus ad ipsum locum sanctum. Et ego Ermesinda adicimus ad huc in hunc testamentum alias hereditates quas ganauimus de Andila VIII.a integra de ipsa comparadela et unum talium de salinas in foce de Leza que camparauimus d'Enquilo integro uobis illum ibi concedimus. Et sciens facimus in hoc testamentum ego Ermesinda ut de ipsa medietate de ipsa uilla Custodias que testamentum facimus que habeat ego Ermesinda inde illa media in uita mea et post obitum meum integra post testamenti et post parte acisterii Leza pro remedio anime nostre ut si[t] nobis ante Deum merces copiosa et ueniam peccatis nostris. Concedimus ipsas hereditates integras per suis terminis antiquis et uicis et locis per ubi illam potueritis inuenire. Ab integro illam concedimus pro remedio anime mee ad ipsum locum sanctum ut sit ibi in tolerantia fratrum et sororum qui in ipso loco sancto in uita sancta perseuerauerint. Habeant et possideant et non habeant licitum uendendi nec donandi nec in alia parte extraniandi sed sana et intemerata post partem testamenti. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus ad irrumpendum contra hoc nostrum factum filiis aut neptis aut aliquis ex propinquis nostris uel extraneis in primis sit excommunicatus et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit separatus et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione et pro pena temporalia pariet quantum in testamento resonat quadruplum et insuper auri talenta duo uel ter et ad qui illam imperauerit terram aliud tantum. Facta series testamenti die erit II.e Nonas Marcii, Era C.a I.a [post peracta millesima]. Gunsalo et uxor mea Eilo, Vermudo et uxor mea Ermesinda, in hac serie testamenti manus nostras roboramus et confirmamus †.
Qui presentes fuerunt: Sendinus Menendiz conf., — Echega presbiter conf., — Christoforus presbiter conf., — Sandinus presbiter conf., — Exemenus presbiter conf., — Pelagius Vimariz conf., — Donadeo ts., — Gontado presbiter conf., — Gundesindus presbiter conf., — Tudegildus presbiter conf., — Passur Seseriguit conf., — Godinus diaconus conf., — Garcia Iben Egas conf., — Didagus ts., — Ederonio Iben Izila conf., — Gunsaluus Pelaiz conf., — Gondesindus Petriz conf., — Ramirus ts., — Sisnandus ts., — Menindus Godesteiz ts., — Pelagius ts.
Randulfus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.