Testamentum de Leoueriz quod dedit Didacus Laidiz

Cartulário:

Nº Documento: 
0190
Fólio: 
97v-98r
Data do documento
Ano: 
1034
Mês: 
7
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dominis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosissimorum martirum ob honorem Sancti Saluatoris et martires suos acisterium cuius baselica sita et fundata est in uilla que nuncupant Leza suburbium Portugal. Ego indigno et exiguo seruo Dei Didacus Daildiz diue memorie testo et concedo ad ipsum locum sanctum et uobis Tudeildo abbati et fratribus uestris qui ibi habitantes fuerint et uiam monasticam et fraternitatem tenuerint testo et concedo de uilla mea nominata quam nuncupant Leoueriz secundum illam obtinui de abolenga mea quomodo discurre per illam carrariam antiquam que uadit pro ad illum Pontem Petrinum et de alia parte diuidit cum Geilanes pro illo arroio quod intrat in Leza et de ipsa hereditate testamus ad ipsum acisterium sam suprataxata VII.a portione integra pro remedio anime mee ut sit michi ante quam merces copiosa et ueniam peccatis meis ipsa hereditate in montes, fontes, in casas, sauto, rouoreda, pascuis, paludibus, terras ruptas uel barbaras, petras mobiles uel inmobiles, aquis cum aductibus suis, acquis aquarum, sesigas molinarum, exitum montium, accessu uel recessu, siue et omnia quantum ad prestitum hominis est et ibi potueritis inuenire liuera in Dei nomine habeatis potestatem. Damus atque concedimus pro remedio anime mee ut sit tolerantia in fratres et monachis ibidem persistentes. Siquis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo homine ad irrumpendum uenerit uel uenerimus factum nostrum siue propinquis siue extraneis, in primis fiat excommunicatus et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit segregatus et cum Iuda traditore Domini habeat participium in eterna dampnatione et insuper componat ipsum quod in testamento resonat duplato uel triplato et uobis perpetim habituro. Et ad cartam confirmandam accepimus de uobis unam uaccam pregnatam. Et hoc factum nostrum in cunctis obtineat firmitatis roborem. Facta series testamenti XII Kalendas Augusti, Era LXX.a II.a super millesima. Didacus in hac serie testamenti manu mea roboraui † et confirmaui.
Hi sunt testes: Desterigus ts., — Gonderedo ts., — Gudinus ts., — Fafila ts., — Godinus ts., — Romanus ts., — Atam ts., — Saroi ts., — Gonderedo ts., — Sisnandus ts., — Cidi ts.
Iohannes notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.