Intentio pro hereditate de Paramios ad Lezam

Cartulário:

Nº Documento: 
0184
Fólio: 
94v-95r
Data do documento
Ano: 
1035
Mês: 
2
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Ambiguum quippe non est sed pluribusque manet notissimum eo quod ego habui Teloni intentionem cum Donno et heredibus suis pro sagione Gundesindo in presentia domni Oseredi super hereditate de Paramio et per suas heredi[tates] scripturas et per sua ueritate uendigaui Tellon ipsam hereditatem et dedi inde medietatem de ipsa hereditate ed domnum Oseredum pro que ei adiuuaui in sua ueritate et quando ueni ipse Telon ad obitum suum mandauit filios suos ut dedissent ipsam hereditatem ad cimiterium Sancti Saluatoris que est fundata in uilla quam uocitant Leza pro remedio anime sue sicut illam uendigaui per testes et iuramentum. Obinde ego nos filius Telloni prenominatus Gotina, Veremudus, Zalama, Tanioi et Patruina placuit nobis sub aminiculo Dei Trinitas Indiuisa sicut dixit Dominus —Audi Israel Dominus Deus tuus unus est— offero crucis eius apensionis ultroneo uoto ego seruus seruorum Dei Telom et filius eius quorum nomina superius taxata sunt uobis Togeildo abbati uel fratribus uel monachis qui sub norma regule in ipso cimiterio perdurantes fuerint. Damus atque concedimus ipsam hereditatem cum cunctis prestationibus suis et adicimus in hoc testamentum nostram rationem in illa piscaria que est in Durio quam uocitant Cauno inter Villar et Laurdello. Habeatis firmiter et iudicetis euo perhempni. Vt siquis aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam testamenti infringere uel inmodice temptauerit pariet quantum de hoc testamento abstulerit de quadruplum et uobis perpetim habiturum. Facta cartula series testamenti sub die quod erit VII.o Kalendas Marcii, Era LXX.a III.a post peracta millesima. Nos prenominati Gotina et Vermudus et Zalama et Tanoi et Patruina in hac cartula testamenti manus nostras roborauimus † † † †.
Qui ibidem presentes fuerunt: Menendus Ederoniz conf., — Rodericus Arias, — Anderias presbiter, — Sandinus presbiter, — Arias presbiter.
Ansemondus notuit.

Aparato: 

(a) Na rubrica, ad Lezam está em letra diferente, mas da mesma época.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.