Carta conuentionis de casas Sancte Marie Montis Maioris

Cartulário:

Nº Documento: 
0176
Fólio: 
91v-92r
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
10
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Gundisaluus Recemondiz et Pelagius Tructesindiz et Suarius Vermuiz et Pelagius Cartemiriz et Pelagius Gunsalui rogauimus Colimbriensem episcopum domnum Gundisaluum ut nobis daret in quintanam sue ecclesie Sancte Marie scilicet de Monte Maiore ubi mansiunculas faceremus ad seruandum nostrum panem et uinum et ipse concessit per tale uerbum ut sui simus et sibi seruiamus. Et si aliquid contra uoluntatem sua[m] fecerimus et noluerimus per concilium emendare dimittamus domos illas Sancte Marie et partem non habeamus in eis. Et si ipse episcopus uel dominus ecclesie iam dicte uoluerit liberam habere suam quintanam et nos ei non fecerimus culpam dentur nobis precia laborum iam dicte domorum et ipse faciat ex eis quicquid sibi placuerit. Hoc placuit nobis sibi suisque successoribus episcopis et clericis facere. Et mihi episcopo domno Gundisaluo similiter placuit uobis supranominatis uestrisque successoribus sicuti hic scriptum est seruare et adimplere. Et quanti de nobis habitauerimus ut demus fideles decimas Sancte Marie. Et qui non habitauerint ibi et seruauerint ibi suum panem uel uinum aut ipsas domos tenuerint cum aliqua re donent medietatem sui decimi. Et si ex nobis supranominatis edificatoribus uoluerimus cum aliqua forcia hoc scriptum irrumpere ut simus excommunicati siue successoribus nostris si ita fuerint. Facta carta conuentionis nodum die quod erit III.o Idus Octobris, Era M.a C.a L.a IIII.a. Nos supranominati qui hoc scriptum facere iussimus propriis manibus roborauimus † † † † †.
Vimara Nodariz ts., — Sandinus Aluitiz ts., — Pelagius Eriz ts., — Gundesindus Ermegildiz ts., — Menendus Iohannis ts., — Zoleima Rodriguiz ts., — Fernandus Petri ts.
Petrus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.