Dimissio de hereditate Sancti Martini

Cartulário:

Nº Documento: 
0178
Fólio: 
92v
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
6
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec [est] carta dimissionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Didacus Pelaiz cognomine Dereado et uxor mea Guntina Eiriguiz de illa hereditate quam tenebamus de Sancto Martino sedi Sancte Marie Colimbriensis et uobis priori domno Micaeli(a) Salomoni et omni conuentui canonicarum eiusdem sedis. Tali conuentione ut dum uixerimus habeamus ipsam hereditatem usufructuario et reddamus predicte sedi decimam partem in terradigo totius fructus uniuscuiusque anni. Post obitum nostrum predicte sedi remaneat integra sine ullo herede. Cuius isti sunt termini: in Oriente terra de Arias Eriz; in Occidente terra de Arias Gato; in Aquilone terra de Pelagio Gallico et uia puplica; in Meridie terra de Paai Ceguu et uia que uadit ad sinagogam. Siquis homo tam de nostris propinquis quam extraneis quicumque ille fuerit hoc nostrum factum irrumpere uel predictam hereditatem a sede supranominata alienare temptauerit quantum inquisierit tantum in duplo eidem sedi componat et regie potestati aliud tantum et insuper sit excommunicatus et a liminibus Sancte Ecclesie separatus et cum Iuda traditore in infernum dampnatus. Hoc autem sciendum est quod si inculta predicta hereditas remanserit ita quod neque nos neque aliquis de nostra manu laborauerit eam tunc habeatis licentiam eam liberam redigendi ad sedem. Facta dimissionis carta III.o Kalendas Iulii, Era M.a C.a X.v.a IIII.a. Nos supranominati qui hanc cartam facere iussimus coram idoneis testibus roborauimus et hec signa fecimus † †.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Goesteiz ts., — Menendus Astieiro ts., — Pelagius Petriz ts., — Menendus Pelaiz ts., — Diagus Suariz ts., — Pelagius Onoriguiz ts., — Hermiildus Pelaiz ts.
Dominicus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A palavra encontra-se adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.