Carta communiationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0165
Fólio: 
86v-87r
Data do documento
Ano: 
1133
Mês: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine et eius misericordia. Hec est carta communiationis de hereditate quam ego Menendus Pelaiz et uxor mea Flamula Gunsaluiz iussimus facere uobis Suario Gotierriz et uxori uestre Eilo ut ponamus aliam tantam hereditatem quam uestram quam habetis in Carrogosela de illa strata usque in Ramauco. Et ego Suarius et uxor mea incommuniamus uobis illam quantam que ibi habemus ut aliam totam uos ponatis pro ea et uos populetis et habeamus per medium siue in uita quomodo in morte filiis uel neptis qui de nobis fu[er]int semper per medium unus cum alio usque sempiternum et si unus de nobis se mutauerit de ipsa conuenientia pariat C modios ad socium suum et hereditatem perdat. Facta carta communiationis in mense Februarii Era M.a C.a LXX.a I.a. Ego Menendus Pelaiz et uxor mea Flamula uobis Suerio Gutierriz et uxori tue Eilo manus nostras roborauimus † †.
Qui presentes fuerunt: Gundesendus ts., — Gunsaluus ts., — Arias ts.
Pelagius presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.