Testamentum de hereditate que est in Cogia

Cartulário:

Nº Documento: 
0164
Fólio: 
86v
Data do documento
Ano: 
1139
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O fólio 86v inicia-se com sete linhas que foram raspadas. O documento 164 começa na oitava linha.

In Dei nomine. Hec est carta testamenti quam iussi facere ego Ihoannes Gu[n]saluiz sedi Sancte Marie Colimbriensi pro anima uxoris mee Marie Didaz et pro anima filie sue et mee Marie que post eam defuncta est de medietate unius hereditatis que est in territorio de Cogia in loco qui dicitur Taliadela sicut diuiditur cum Menendo Cogiano deinde cum Menendo Cogiano deinde cum Menendo Godiniz postea cum Suario Menendiz deinde cum Menendo Godesediz postea cum Vermudo Patron. Dono et concedo meditatem istius terreni tam culti quam inculti sedi prenominate et neque ego neque aliquis de propinquis meis aut extraneis sit ausus inde eam auferre seu alienare sed ibi sit concessa in secula seculorum. Quisquis uero inde aliter facere uoluerit sit excommunicatus et maledictus quantumque auferre uoluerit in duplum sedi iam nominate componat et domino terre aliud tantum. Factum testamentum mense Octobris Era M.a C.a LXX.a VII.a. Ego Iho[an]nes coram testibus manu propria confirmo †.
Qui presentes fuerunt: Suarius Adalufiz ts., — Petrus Roorigiz ts., — Gu[n]saluus Venegas ts., — Petrus Sardoira ts., — Pelagius Sinister ts.
Menendus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.