Carta uenditionis de terreno quod est in Cogia

Cartulário:

Nº Documento: 
0167
Fólio: 
87r-87v
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
7
Nota: 

(?). O Livro Preto data este documento de 1088 (Era M.ª C.ª XX.ª VI.ª). Todavia, deve ser um erro do copista, pois aquela data é impossível, uma vez que a venda é feita ao bispo D. Bernardo que só governou a Sé a partir de 1128, e até 1146. Talvez o correcto seja, pois, 1128 (Era M.ª C.ª LX.ª VI.ª).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Maria mulier de Menendo Cogiano uendo uobis episcopo domno Bernaldo sana mente et bona uoluntate illud terrenum quod habebam intus castro Cogia iuxta palacium uestrum. Et illud terrenum pro precio quod de uobis accepi III morabitinos tantum mihi et uobis placuit et de pretio apud uos nichil remansit. Isti sunt termini eius: ab Oriente illa uia que uenit de illa porta; ab Occidente casa de Pelagio Sinistro; ab Aquilone illum murum; ab austro illam uiam. Habeatis uos illud terrenum firmiter et omnes successores uestri et faciatis de illo quicquid uobis placuerit in perpetuum. Si aliquis homo uenerit tam de nostris quam de alienis qui illud uobis auferre uel uos conturbare uoluerit sit maledictus quantumque auferre temptauerit in quadruplum uobis componat et quantum fuerit melioratum. Facta carta uenditionis mense Iulio Era M.a C.a XX.a VI.a. Ego Maria que hanc cartam facere iussi coram testibus manu mea propria roboraui †.
Qui presents fuerunt et audierunt: Suarius ts., — Martinus ts., — Menendus ts., — Petrus ts., — Pelagius ts.
Ihoannes notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.