Testamentum de ecclesia de Nogueira

Cartulário:

Nº Documento: 
0166
Fólio: 
87r
Data do documento
Ano: 
1148
Mês: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Placuit michi Menendo Pelaiz facere cartam et firmitudinem testamenti uobis episcopo domno Ihoanni sedi Colimbriensi Sancte Marie de illa ecclesia de Nogueira que fundata est in mea hereditate propria. Adicio etiam uobis illud casal de Arias Zopo cum suis terris, uineis, orto, introitu et egressu scilicet cum suis dextris sicut fuit ab antiquo. Hoc autem facio pro sacrilegio quod per meam culpam in eadem comisi ecclesia et sic compositionem quam prouidebam uobis exsoluo concedo itaque uobis et omnibus successoribus uestris tam ecclesiam quam illud casal ita quod ab hac die de meo iure sint abrasa et in uestro dominio et successorum uestrorum sint tradita atque iure perhempni sint confirmata ut sic remissionem peccatorum meorum assequi et uestrarum orationum participes fieri merear. Quisquis itaque ex hac die ea que uobis hodie spontanea mente trado auferre uel diminuere seu perturbare presumpserit quantum auferre temptauerit in quadruplum uobis componere regia potestate cogatur et domino patrie aliud tantum quin etiam nisi satisfecerit maledictionem Dei Omnipotentis incurat et cum Iuda traditore habeat participationem. Facta firmitudine mense Februario Era M.a C.a LXXX.a VI.a. Ego Menendus qui hanc cartam facere iussi coram testibus roboro †.
Qui presentes fuerunt: ego Ihoannes Colimbriensis episcopus confirmo, — Petrus presbiter Salomonis conf., — Petrus archidiaconus conf., — Didacus presbiter conf., — Ihoannes presbiter conf., — Pelagius Soariz ts., — Suarius Adaufiz ts., — Suarius Godini ts., — Ihoannes Pelaiz ts., — Ramirus Vermuiz ts., — Suarius Monachinus ts., — Pelagius Caluus ts., — Gunsaluus Soariz ts., — Monio Pelaiz ts.
Menendus magister notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.