Testame[n]tum Gendi et Argelo et de Denelom et de Tedom ad Vaccarizam

Cartulário:

Nº Documento: 
0110
Fólio: 
52v-53r
Data do documento
Ano: 
1057
Mês: 
11
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Domini Nostri Ihesu Christi illuminator atque sanctorum omnium reparator Christe Emanuel qui duxisti de tenebris lumen explendescere ad illuminationem scientie claritatis tue et qui post crucem eximio tempore paras opera et quod pollicitum esse dixisti seruum aut ancillam uel domini parare. Ego Domine famulo tuo Gendo placuit michi in tuo amore Christe et timore ut hereditas mea in domo Domini offerre pro remedio anime mee tam etiam uxor mea Argelo et filius meus Donelom et Tedom et me ipsum quod pollicito implebo Domino Deo uoto. Ego in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti apostolis almis uirginibus sacris Sancti Martini(b) et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et quorum inter eos principatum tenent(c) Sancti Vincenti leuita cum esse dinoscitur in uilla Vaccariza subtus alpe Buzaco secus amnem Mundeci territorio Mons Maior adicimus ibidem Domine ad ipsum sacrosanctum et uenerabilem templum Dei testamentum facio de salinas meas quas habeo in marina de Isgueira L.a I talios cum suos uasos quos ad illos seruiunt damus atque concedimus dum uita uixerimus et posteritas mea. Et si in hoc mundo periculis uenerit ad ipsum Gendo aut ad uxorem suam aut ad filios suos quos iam supranominauimus quod seruiant integras ad monasterium et uos domine et pater Floride abba et presbiteros et fratres et congregatio cenobii Vaccarize sub ea uidelicet racione seruate et in uita uestra obuigetis et post obitum uero uestrum quicquid habitauerit sub uestra benedictione habeant et possideant et omnes indigni aduena pupilli pauperes orfanos qui hereditatem non habuerint habeant et possideant ita uno moneo ut nemo presumere in alia parte transferre uendere uel donare sed in hoc loco predicto seruire et ita eos tamen discusse firmiter estate ut illorum hereditas fiat potestate et si aliquis homo ex propinquis nostris iermanis suprinis filiis uel neptis qui hunc factum nostrum irrumpere uoluerint uel uenire temptauerint ueniat super eos ira Dei et rufea celestis et uorax inferni baratri et insuper tunc infera pariet ipsoque contigerit duplato et ad iudicem qui illam terram imperauerit aliud tantum. Facta est series testamenti notum die quod erit XIII.a Kalendas Decembris Era LXXXX.a V.a post millesima regnante domno Fernando rege. Et ego Gendo in hac serie testamenti manum meam confirmo †.
Qui presentes fuerunt: Fromarigo Sancii manu mea conf., — Onorigo Gunsaluiz manu mea conf., — Pelagius Gunsalui manu mea conf., — Oseredo Sabidiz quos uidi, — Tedom ts., — domnus Auns Albo Iben Egas manu mea conf., — Eita Sandariz quos uidi, — Petrus Moniz ts., — Paaio ts., — Guzoi Anseriguiz ts., — Guizoi Vimariz ts., — Didacus ts.

Aparato: 

(a) A rubrica situa-se na margem esquerda a partir de ad. — (b) Vem depois um espaço em branco. — (c) Vem depois um espaço em branco.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.