Testamentum de Paradela et de Abolini et de Salas et de Sancto Martino ad Seuer

Cartulário:

Nº Documento: 
0161
Fólio: 
85r
Data do documento
Ano: 
1018
Mês: 
1
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 129 (= Cópia B).

Ambiguum quippe non posset sed plerisque manet cognitum atque patefactum et quod dedit Froila Gundesaluiz uillas et hereditates ad monasterium Vaccarize quantas habuit de Ezebrario usque in Vauga et ang re comendabit ea ad cometissam Tuta domna ut per manum iussionis sue affirmasset ipsas uillas ad ipsum locum ita et factum est. Obinde ego Tuta domna et deuote offero et concedo ad ipsum locum uel abbati domno Teodegildo et fratribus qui ibidem estis quo manentes ipsas uillas que fuerunt de ipso congermano nostro domni Frolani propter remedium anime mee sicut michi comendabat unde mercedem copiosam ante Dominum accipiat omnes uillas nominatas id sunt: medietatem de Paratella ad integrum et medietatem de Abolini medietatem de Salas uel uilla de Sancto Martino quanto ibidem potuerint inuenire et illud monasterium de Seueri integro cum cunctis aiunctionibus et prestationibus suis si etiam et alias suas hereditates ubicumque illas potueritis inuenire in parte illa sicut iam supra taxatum est ut ad integrum permaneant deseruiendi ad locum ipsum Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti sint scriptura firmitatis roborem ad aulam ipsius monasterii. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo tam propinquis quam extraneis hunc factum nostrum infringere temptauerit sit anathema in conspectu Dei Omnipotentis atque atque sanctorum eius et pro dampna temporalia afflictus quadruplum pariet quantum ausus fuerit infringere et post partem regi uel qui terram imperauerit duo auri libras uel ternas. Facta scriptura firmitatis III Kalendas Februarii Era L.a VI.a post peracta millesima. Tuta domna in hac scriptura firmitatis a me facta et manu mea signum inieci †.
Pelagius Guntemiriz conf., — Oduarius Aloitiz conf., — Mitus Arias conf., — Gundisaluus Galindiz conf., — Guntinus Euenandi conf., — Teton Galindiz conf., — Menendus Florenci conf., — Suarius Galindiz conf., — Dulcidius abba conf., — Teodemirus Gundesindi conf., — Gundesaluus Menendiz conf., — Garsia Eneguiz conf., — Suarius Gundesindi conf., — Fromarigus Louesindi conf., — Oueco Eneguiz conf.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.