Carta testamenti ad Vaccariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0129
Fólio: 
63r-63v
Data do documento
Ano: 
1018
Mês: 
1
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Ambiguum quippe non potest sed multis manet cognitum atque patefactum est eo quod dedit Froila Gundisaluiz uillas et her[e]ditates ad monasterium Vaccariza quantas habuit de Ezebrario usque in Vauga et hanc rem comendauit eas ad commitissam domnam Tutam ut per manum et iussionem suam affirmasset ipsas uillas ad ipsum locum ita et factum est. Obinde ego Tuta domna et deuote offero et concedo ad ipsum locum sanctissimum et sanctorum altariorum ipsorum Sancti Saluatoris Sancti Vincenti leuite S[an]c[t]orum Iuliani et Basilisse Sanctorum Petri et Pauli apostolorum Sancti Tome apostoli Sancti Andree apostoli Sancti Martini episcopi Sancta Maria mater luminis Sancta Eolalia, Sancta Marina, Sancta Christina cuius baselica illorum fundata esse in ipsum locum iam superius nominati monasterium Vaccariza subtus monte Buzaco territorio Colimbriense et ad ipsum abbatem domnum Tudeildum et fratribus suis qui in uita sancta perseuerauerint et monasticam uitam dedux[er]int uitam habeant et possideant ipsas uillas pernominatas que fuerunt de ipso coniermano nostro domno Froilani propter remedium anime sue sicut michi commendauit unde mercedem copiosam ante Dominum ille accipiat tam uillas nominatas monasterium de Seuer cum cunctis aiunctionibus et prestationibus suis quod ibidem deseruierunt in uita de Godesteo presbitero et de Sindino diacono et addicimus ibidem hereditatem que fuit de Eita Toderediz in uilla Nesperaria quod pariauit ad ipsum comitem domnum Froilanum pro illo libro qui fuit de ipso monasterio et in uilla de Sancto Martino quantas ibidem potueritis inuenire usque in riuulo Vauga et de illa alia parte Vauga IIII integra de uilla de Spinitello cum cunctis prestationibus suis si etiam et alias suas hereditates ubi illas potueritis inuenire in parte ipsa sicut iam superius determinatum est ut ad integrum permaneant deseruiendi ad ipsum locum sanctissimum quod iam superius nominauimus hunc ipsum scripture nostre plenam habeat firmitatis roborem ad aulam ipsum monasterium. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo tam propinquis quam extraneis hunc factum nostrum infringere temptauerit sit anathema marenata in conspectu Dei Omnipotentis atque sanctorum eius et pro dampna temporalia adflictus pariet quadruplum quantum ausus fuerit infringere et post parte pariet regi uel qui terram imperauerit duo auri libras uel ternas. Facta scripture firmitas III.o Kalendas Februarii Era L.a VI.a post peracta millesima †. Tuta domna in hanc scripture firmitatem a me factam et manus meas signum inieci.
Gundisaluus Menendiz conf., — Pelagius Gontemiriz conf., — Oduarius Aluitiz conf., — Mitus Arias conf., — Gundisaluus Gaindiz conf., — Tedon Gaindiz conf., — Menendus Folienci conf., — Todemiro Gundesindiz conf., — Dulcidus abba confirmo, — Garsia Eniguiz confirmo, — Suarius Gundesindiz confirmo, — Fromarigo Leuesindiz confirmo, — Oueco Enneguiz confirmo, — Gotino Euenandiz confirmo.

Aparato: 

(a) A rubrica está em letra diferente, mas coeva, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.