Testamentum de Recaredi quod testauit Vigilia Vela

Cartulário:

Nº Documento: 
0191
Fólio: 
98r-98v
Data do documento
Ano: 
1003
Mês: 
3
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Domini Nostri Ihesu Christi eius inseparabile pius qui est trina maiestas et una Deitas Pater et Filius et Spiritus Sanctus per quam cuncta creata sunt uisibilia et inuisibilia, per quem cuncta creata capitula legis intonat dicere. Domnis inuictissimus sanctisque martiribus ac triumphatoribus gloriosissimorum martirum Sancti Saluatoris, Sancti Michaelis, Sancte Marie Virginis, Sancte Christine uirginis, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, Sancti Thome apostoli, Sancti Andree apostoli, Sancti Martini episcopi, Sancti Donati, Sancti Iohannis apostoli, Sancti Iacobi apostoli, quorum baselica fundata est in uilla Recaredi subtus mons Custodias territorium Portugalense discurrente riuulo Leza. Ego famula Dei Vigilia cum peccatorum mole depressa quia nec inicium taxandi nouimus nec afinem sirie habeamus quando a bono seculo migraturi erimus et pro remedio anime nostre et de uiro meo nomine Leouegildus et de filia mea que concepta fuerit de ipso meo uiro L[e]ouegildo et pro predictum Domini transacta sunt in meo iure eo quod facere uoluimus cartulam testamenti de hereditate que habent in uilla Recaredi. Et incartau[it] illam nobis ipso meo uiro Leouegildo tercia integra et de illas duas partes racionem de mea filia que do ipso meo uiro Leouegildo et incartauit nobis illam propter castitatem uirginitatis decorem et coniugio copulare extra V.a de sua matre. Testamus illam ad ipsum locum sanctum quod de sursum resonat pro remedio anime nostre et de ipso uiro et de nostra filia cum domos edificiarum, casas, pumares, terras, aquas, pascua, padulibus, quantum ad prestititum hominis ibidem potueritis inuenire per suis terminis et locis antiquis ut quicquid in ipso loco aduenerit eis aduene, pupillos uel presbiteros, fratres, sorores que in ipso loco perseuerauerint in uita sancta sit eis atributa et donata atque possidenda ipsa hereditate et non habeant in ea potestatem uindere uel donare et in aula testamenti permanere. Ita ut ex presenti die uel tempore si aliquis homo uenerit de propinquis nostris aut etiam de extraneis ad irrumpendum uel inquietandum contra hoc nostrum factum uel testamentum, in primis fiat excommunicatus et separatus a fide Christi et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione et insuper pariet ipsam hereditatem duplatam et hoc nostrum factum habeat plenam firmitatem. Facta carta testamenti quod erit XV.o Kalendas Apriles, Era M.a X.v.a I.a. Vigilia in hac cartula testamenti manum meam confirmo et signum crucis facio †.
Qui presentes fuerunt: Questremiro quos uidit, — Onorigo ts., — Patra ts., — Vermudus ts., — Dulcidio ts., — Gundesindo ts., — alius Gundesindus Aluitiz ts., — Auolo ts., — Leobon ts.

Aparato: 

(a) Na rubrica, Vela está em letra diferente, mas da mesma época.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.