Carta uenditionis de talios qui sunt in Bauzas

Cartulário:

Nº Documento: 
0157
Fólio: 
82v
Data do documento
Ano: 
1032
Mês: 
4
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Benedictus et uxor mea Munia Pelaiz placuit nobis pro bone pacis et uoluntate nulloquoque gentis imperio nec suademptis articulo pertimescentis mecum sed propria nobis accessit bone pacis et uoluntas ut uinderem uobis Tudeildo abbati et a frat[r]ibus uestris sicut et uendimus corte de salinas nostras proprias quos a primis in hereditate de monasterio Bauzas cum nostras manus et Dei adiutorio et sunt V talios in ipsa corte ego Benedictus dedit inde a domno Angenado I.o talio et illos alios IIII uendimus uobis antegro exceptis quarta que est ratione Donniga e est ipsa corte inter corte de Ceidi Teudaldiz et de alia parte corte de Cidi Pelagiz ad integrum uobis illas concedimus cum sua uasa quantumlibet ibi necessarium est. Et habent iacentiam in uilla Matesinus quomodo diuidit illa aqua que uenit de illa fonte de Matesinus discurrente riuulo Leza territorio Portugalensi subtus Castro Quisiones ad integrum uobis illam concedimus liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam uenditionis ad irrumpendum qui nos in iudicio deuenerimus et eam deuendicare non potuerimus aut noluerimus quomodo pariemus uobis cortem in duplo et accepimus de uobis precium inter trico et milio et sicera XX modios minus II quartarios tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum ita ut de hodie die et tempore sit ipsa corte de nostro iure abrasa et in uestro dominio sit tradita et confirmata iuri quieto. Habeatis annos annorum usque in secula seculorum uel cui illam dare uolueritis. Nodum die quod erit VIII.o Kalendas Maii Era LXX.a super millesima. Benedictus et uxor mea in hac cartula uenditionis manus nostras roborauimus † †.
Qui presentes fuerunt: Arias presbiter conf., — Romanus ts., — Halaf ts., — Bellallus presbiter, — Quandila ts., — Leouegildus ts., — Auriol ts.
Ihoannes notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.