Placiti carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0138
Fólio: 
70v
Data do documento
Ano: 
1053
Mês: 
9
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domno nostro Tudegildus abba pactum simul et placitum facio uobis fratribus meis Florito preposito et fratribus tuis cenobio Vacariza et Petrus et Randulfus presbiter qui hunc pactum nostrum roborare uoluerit pro scriptura firmitatis die erit XI Kalendas Octobris Era LX.v.a I.a superacta millesima pro parte de accisterio Leza cum aiectionibus suis et de uilla Custodias de salinas de foce de Leza et de medietate de acisterio Veremudi cum aiectionibus suis que habeatis et possideatis illos de nostro dato sicut in testamento resonat sicut canonica sententia docet et nominamus nos licitum in uita nostra uel alia parte transferre nec testare nec donare in extranea parte et post obitum nostrum habeatis et possideatis sicut in testamento et in pacto resonat et uos nec uindetis nec donetis nec in alia parte transferatis sed sana et intemerata permaneat post parte testamento. Et hunc factum nostrum non sit uiolatum pro nullaque accio sed plenam habet firmitatem roborem usque in seculum seculi pro sentencia canonica qui unus ex nobis minime et fecerit placitum exciderit pariet post parte testamenti duo auri talenta et ipso qui in testamento resonat duplato et iudicatum. Nos superius nominatos Tudegildus(a) abba et Randulfus presbiter Petrus Florite una cum fratribus nostris Vacarica et Leza in hunc placitum manus nostras roboramus † † †.
Qui presentes fuerunt: Ansemondo quos exaraui manu mea conf., — Menendus ts., — Mauran ts., — Aluitus ts., — Sendinus Sesnandiz ts.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Tugegildus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.