De hereditatibus de Paredes in Ripa de Vauga ad Vaccariciam

Cartulário:

Nº Documento: 
0141
Fólio: 
72r-72v
Data do documento
Ano: 
1046
Mês: 
12
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Ego Grestello una cum uxore mea Aruili placuit nobis per bone pacis uoluntate ut faceremus uobis Aluitus abba una cum fr[atr]ibus uestris monasterio quod uocitant Vaccariza uocabulo Sancti Saluatoris et Sancti Vincenti leuite et sanctorum Petri et Pauli et Sancte Marie Virginis et omnium sanctorum. Facimus uobis textum scripture firmitatis de hereditatibus nostris propriis quas habemus in ripa Vauga uilla Paredes sicut nostra racione et alia uilla Parentela nostra ratione ubi illas nostras hereditates potueritis inuenire. Firmiter habeatis et possideatis in perpetuum et siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo tam propinquis quam hunc factum infringere temptauerit sit anathema marenata in conspectu Dei Omnipotentis atque sanctorum eius et pro dampna temporalia adflictus pariet quadruplum quantum ausus fuerit infringere et post parte regis uel qui terram imperauerit duo auri libras uel ternas. Facta scriptura firmitatis XIII Kalendas Ianuarias Era LXXX IIII.a super millesima. Ego Vestrelo et uxor mea Aruili in hoc testamento manus nostras roboramus † †.
Qui ibidem presentes fuerunt: Ihoanne Iben Eiza manu mea conf., — Andrias Iben Andrias ts., — Guimara Aluacir manu mea confirmo, — domnus Armaldiz ts., — Eita Vermudiz ts., — Gudesteo Vermudiz ts.
Guterre quasi presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Desde in ripa, a rubrica está na margem direita, em letra diferente mas da mesma época.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.