Carta uenditionis de hereditate de Seuer

Cartulário:

Nº Documento: 
0144
Fólio: 
73v-74r
Data do documento
Ano: 
1023
Mês: 
9
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Citelo Iben Alazade et uxor mea Ermegodo prolis Manoi una pariter cum filiis nostris uobis Tudeildo abbati et fratribus uestris placuit nobis asto animo et prompta mente et propria nostra uoluntate neque pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus uobis iam dictis cartam uenditionis de hereditate nostra propria quam habemus in uilla Seueri et in Quintanella subtus monte Zebrario discurrente riuulo Vauga territorio Portugalensi et habuimus ipsam hereditatem de parte nostrorum parentum nomine Manualdo et Sesilli. Ipsam hereditatem integram de parentela quam etiam de comparadela tanquam illam obtinuit Manualdus et Sesili in suo iure quomodo diuidet per terminum de Silua Scura et per terminum de Palaciolo et per terminum de Nugaria et per terminos antiquos cum quanto in se obtinent quantum in illa potueritis inuenire uel quantum ad prestitum hominis est et accepimus de uobis precium aderatum et definitum CCC soldos argenteos tanquam nobis bene complacuit uos dedistis et nos presentes accepimus et de ipso precio apud uos nichil remansit in debitum. Habeatis uos et omnis posteritas uestra uel cui illa tradita fuerit de manibus uestris siquis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus ad irrumpendum contra hanc cartam uenditionis que nos in iuditio deuendigare non potuerimus post parte uestra aut uos in uoce nostra habeatis licentiam adprehendere de nobis quantum in carta resonat trippatum et post parte potestati qui illam terram imperauerit aliud tantum et insuper quantum ibi fuerit melioratum et uos perpetim habituram. Facta carta uenditionis nodum quod erit XI.o Kalendas Octobris Era L.a XI.a superacta millesima. Citellus et Ermegodo in hac carta uenditionis manus nostras † †.
Qui in ipso concilio fuerunt hi sunt nominibus suis: Creisedo Marquiz quos uidi, — domnus presbiter Vermudus quos uidi, — Viuentius ts., — Arias presbiter ts., — Stephanus ts., — Matheus Froilaz ts., — Fernandus Moniz quos uidi, — Vimara ts., — Godesteo Louegildiz ts., — Ramirus Vimariz ts., — Gontemiro Abreganiz ts., — Quirinus Zoleimaniz ts., — Pelagius Salamiz ts., — Arias abbas conf., — Gundisaluus Gaindiz manu mea conf.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.