Testamentum de medietate ecclesie Sancte Marie de Monte Maiore

Cartulário:

Nº Documento: 
0049
Fólio: 
24v-25r
Data do documento
Ano: 
1095
Mês: 
12
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cfr. os documentos 32, 45 e 173.

In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis. Ego Vermudus presbiter propter amorem Dei et pro remedio peccatorum meorum facio cartam testamenti ad ecclesiam Sancte Marie episcopalis sedis Colimbriensis de medietate ecclesie Sancte Marie quam ego a fundamento edificaui in castello quod uocatur Mons Maior circa interiorem murum ad Australem partem. Supradictum autem castellum cum esset funditus euersum a sarracenis ex multis temporibus et esset ibi cubile ferarum et silua ingens dedit rex domnus Adefonsus imperator totius Hispanie potestatem domno Sisnando consuli Colimbrie ut restauraret illud et popularet. Prefatus uero consul ex diuersis partibus beneficio et benignitate conduxit homines tam clericos quam laicos et dedit eis potestatem edificandi ecclesias et domos hereditario iure similiter autem et ortos et uineas ut omnia que edificare potuissent hereditatiue possiderent concessa omnibus potestate et litteris confirmata relinquendi unusquisque suum edificium propinquis siue extraneis testandique ecclesiis iuxta uniuscuiusque uoluntatem et ordinationem. Tali modo ego edificaui ipsam ecclesiam et confero eam supradicte sedi prona mente et plana uoluntate et meo animo cum auctoritate domni Crisconii supranominate sedis pontificis et racione seruata ut ego illam in omni mea uita de manu habeam episcopi et clericorum eiusdem sedis causa beneficii et post meam mortem sit hec mea dispositio firma et omni robore stabilita omnibus seculorum seculis. Si autem quilibet uir seu femina de propinquis meis aut de extraneis cuiuscumque gradus aut potestatis hoc meum factum infringere et euertere temptauerit non sit ei licentia per ullam assertionem sed pro sola temeritate sit excommunicatus a Sancta Ecclesia catholica quandiu prestiterit in hac pertinatia et conuictus legali districtione quadruplum reddat eidem sedi de suis propriis facultatibus omne quod auferre uoluerit et hoc meum factum plenam semper obtineat stabilitate. Facta est hec carta testamenti VIIII Kalendas Ianuarii in Era M.a C.a XXX.a III. Ego supradictus Vermudus presbiter propria manu et prona uoluntate † coram multis et idoneis testibus illud roboratum super altare Sancte Marie pariterque in manu supradicti pontificis obtuli ex quibus paucorum nomina subscribere curauimus. Ego supradictus Cresconius episcopus presens adfui et de manu eius accepi.
Martinus Simeonis prior adfui, — Salomon presbiter adfuit, — Erus archidiaconus adfuit, — Petrus presbiter adfui, — alter Petrus presbiter adfui, — Ihoannes presbiter adfui, — Poncius presbiter adfui, — Sisnandus diaconus, — Petrus diaconus, — et subdiaconi Tellus et Pelagius, — accoliti uero Petrus, — Erus, — Iulianus et Pelagius et cuncta congregatio laicorum qui aduenerant ad ecclesiam.
Pelagius scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.