Carta uenditionis de uilla de Seuer

Cartulário:

Nº Documento: 
0128
Fólio: 
62v-63r
Data do documento
Ano: 
1023
Mês: 
7
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Citello et uxor mea Ermegodo placuit nobis pro bone pacis uoluntas asto animo integroque consilio ut uenderemus uobis Gu[n]saluo Galindiz et uxor uestra Godina sicut et uendimus hereditatem nostram propriam uillam prenominatam quam uocitant Seuer nostram racionem ab integro tam de parentela quam de comparadela ubicumque illam potueritis inuenire quantum ibidem ad prestitum hominis est per suos uicos et terminos antiquos, exitus uel regressus, aquas aquarum, uel sessicas mulinarum, terras ruptas uel uarcinas, montes, fontes, casas, parietes, sautos, pumares, figares, cersales, uel omnia pomifera omnique ritu et abiacentia in uilla Seueri subtus monte Zebrario discurrente riuulo Vauga et determinat cum munasterio Seueri et alia pars cum Silua Scura et alia pars de Sancto Martino ubi nostram racionem inueneritis in ipsa uilla nostro iure inueneritis. Et damus uobis ipsas uillas pro eo quod sacastes nostros filios de catiuo et dedistis pro illis unum maurum de Sena in CCC solidos quia nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito et uos dedistis et nos accepimus ut de hodie die uel tempore sit de nostro iure abrasa et in uestro iure tradita uel confirmata ut habeatis uos et omnis posteritas uestra et uos perpetim habituri iuri quieto. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus ad irrumpendum istum nostrum factum aut nos aut filios aut nepotes aut cuiuslibet generis homo uenerit uel uenerimus et in concilio noluerimus autorgare aut nos aut filios quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam uel quantum a uobis fuerit meliorata. Facta carta uenditionis nodum die quod erit(a) II.e Kalendas Augusti Era LX.a I.a post millesima. Citello et Ermegodo in hanc cartulam manus nostras roboramus † †.
Qui presentes fuerunt: Dauid Losidiz ts., — Tedon Soariz ts., — Pelagius Soderigiz, — Munio Aluitiz ts., — Azarias conf., — Didago Aluitiz ts.
Baraco(b) notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de erre. — (b) Palavra emendada de Bazaco.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.