Placitum plantandi uineas de Leza

Cartulário:

Nº Documento: 
0131
Fólio: 
65r-65v
Data do documento
Ano: 
1093
Mês: 
7
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei cuncti potentis nomine. Hoc est placitum plantationis(a) quod fecimus nos nominati Gundisaluus Baroniz una cum fratre meo Didaco Baroniz et Froia Quadilaz et Guizoi Ataniz tibi Ramiro ducator cenobii Vaccarice pro ipso t[er]reno quod nobis dedisti ad plantandum de uineis per talem conuentionem ut quantum plantauerimus in ipsas terras de Leza cenobio demus inde terciam partem de eius fructu cum ueritate et humilitate et si ausatus unus aliquis ex nobis fuerit in alia parte transmutare aut uindere aut donare aut testare ad nobilis potentis persone aut inferioris incomendare sed si in alia parte habitandum fuerimus non habeamus inde licentia uendendi aut testandi nisi de sola tercia de ipsas uineas et ipsa donatione aut testatione aut donatione aliqua non fiat data nisi ad ipsum cenobium aut qui ibi habitauerint in eo sub iure abbati Vaccaricensis aut ad homines qui ex debito ipsius cenobii fuerint persoluti. Et si unus ex nobis aliter fecerit preter hoc quod in placitum istum taxatum et stabilitum est componat hoc quod uiolauerit in duplo et totum terrenum quod per istam conuentionem accepit integrum et indubitanter remaneat post iure prefati monasterii Leze cum omni suo plantato. Et si forsitam ego Rammirus supradictus aut aliquis ex fratribus meis aut aliquis abbatibus qui post me successuri sunt hoc placitum irrumpere uoluerit similiter quod uiolauerit in duplo componat et hoc placitum plantationis in suo permaneat robore. Facto et confirmato conuentionis placito Era M.a C. XXX.a I.a VII.o Idus Iulii. Ego Gunsaluus una cum fratre meo Didaco in uita nostra habeamus sicut superius dictum est. Post obitum uero nostrum integram ad hoc cenobium pro animabus nostris deseruiat et tibi Rammiro hoc placitum spontanea mente roboramus et ego Froia similiter ego Vizoi similiter † † † †.
Ego Rammirus Vaccaricensis prior conf., — Ego Cidi Dauid filius prior Leze cenobii conf., — Atam confirmo, — Romaricus conf., — Ego Sandemirus conf., — Petrus conf.
Didacus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Cfr. Mário Júlio Brito de Almeida e Costa, A complantação no Direito português…, especialmente p. 98-100.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.