Carta uenditionis de hereditate que est in Midones et Toeriz

Cartulário:

Nº Documento: 
0057
Fólio: 
27v-28r
Data do documento
Ano: 
1124
Mês: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, n.º 42, or. car.

In Christi nomine. Hec est carta uenditionis quam iussi facere ego Maria Rooriguiz una pariter cum filiis meis pernominatos Munio Gimariz et Susanna Guimariz uobis episcopo domno Gunsaluo de hereditate nostra propria quam habemus in territorio Sene subtus mons Ermenus discurrente riuulo Mondeci in loco predicto Midones et Toeriz. Damus atque concedimus uobis terciam partem cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est per ubi illam potueritis inuenire cum suis locis et terminis antiquis. Sunt autem termini eius per riuulo Sene et inde per illa archana qui est inter Trauancha et Midones quomodo uadit per Rugio Sicco et per riuulo de Caualos quomodo intrat in Mondeco. Damus uobis montes siue fontes, terras ruptas uel inruptas, petras mobiles uel inmobiles et cum aquis aquarum uel sessicas molinarum et habuimus ipsam hereditatem de parentela et de apresoria siue de ganantia uendidimus et concedimus uobis ipsam hereditatem pro precio quod de uobis accepimus XVI morabitinos aureos qui uos dedistis ad Guimara Helias quia tantum nobis et uobis complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum pro dare. Habeatis uos illam hereditatem firmiter et iure quieto temporibus seculorum et faciatis de ea quicquid uobis placuerit(a) ab hac die usque in perpetuum. Si aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de nostris quam de extraneis contra hanc cartam ad irrumpendum et nos in concilio non potuerimus deuendicare uel auctorizare que pariamus uobis ipsam hereditatem duplatam et quantum a uobis fuerit meliorata et domino terre aliud tantum et iudicatum et triplata uel pro tripare. Facta uenditionis carta in mense Februarii Era M.a C.a LX.a II.a. Ego Maria Roorigiz una pariter cum filiis meis Munio et Susana qui hanc cartam uenditionis iussimus facere uobis episcopo domno Gunsaluo et cum manus nostras † † † roborauimus.
Qui presentes fuerunt et audierunt: Pelagius Gunsaluiz ts., — Pelagius Aluitiz ts., — Frosindus Godiniz ts., — Petrus Osoreis ts., — Garsia Sindiniz ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) As palavras et de precio ... quicquid uobis placuerit foram adicionadas na entrelinha e na margem direita.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.