Testamentum Ihoannis Gosindiz

Cartulário:

Nº Documento: 
0041
Fólio: 
21r-21v
Data do documento
Ano: 
1093
Mês: 
2
Dia: 
27
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cf. o documento 19, nota.

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 38, or. vis. trans.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est cartula testamenti quam ego Ihoannes Gosindiz feci in tuo amore Christe et in tuo timore et in ueneratione omnium(a) omnium sanctorum qui tibi placuerunt ab inicio mundi usque nunc. Offero atque concedo domum et curtem inclusam pro anima fratris mei Nuno Gondesindiz, sit(b) illi requies eterna, ad aulam Sancti Saluatoris obedientie Vaccarize que est fundata in Colimbrie ciuitate iuxta illos Mirleos qui dicuntur et illa curs erat uicina de illo monasterio et dederat ei domnus Sisnandus ipsam curtem per hereditatem, sit illi beata requies, sicut michi et aliis bonis hominibus fecerat. Et ideo ego ad domum Dei concessi illam ut ille ante Deum accipiat mercedem magnam ut illam habeant et possideant clericos et Dei seruos ad deseruiendum in illo loco predicto uel quod inde uoluerint faciant illis licentia fiat. Et qui homo uenerit ex meis propinquis uel ipsius defunti filius uel neptus aut de extraneis contra hoc meum factum ad infringendum aut in aliquo contaminare sit maledictus et confusus et excommunicatus et cum Datan et Abiron in profundum inferni dimersus et pariet hanc cartam duplatam uel triplatam et quantum fuerit melioratam et ad dominum terre duo auri talenta et hunc meum factum plenam habeat firmitatem. Facta carta testamenti III Kalendas Marcii Era M.a C.a XXX.a I.a diebus domni Martini Muniz et uxoris eius Eluire Sesnandiz exaltentur. Ego Ihoannes Gundesindiz qui hanc cartam testamenti fieri iussi coram testibus idoneis manu mea † † roboraui.
Viarigo Diaz ts., — Arias Menendiz ts., — Aluitus Sindiniz ts., — Fernandus ts., — Gunsaluus Guterriz ts.
Salomon prior Vacarice scripsit, Suarius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Reclamo do fólio seguinte. — (b) Na margem esquerda: ecclesia Sancti Saluatoris obedientia Vaccarize.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.