Testamentum de uilla Anta ad abbatem Tudeildum de Vaccariza et Leza

Cartulário:

Nº Documento: 
0185
Fólio: 
95r-95v
Data do documento
Ano: 
1038
Mês: 
4
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosisque martiribus et laureatis ob honorem Sancti Saluatoris, Sancti Martini episcopi et confessoris Christi, Sanctorum Petri et Pauli apostolorum, Sancti Michaelis Archangeli, Sancti Thome apostoli, Sancti Iacobi apostoli, Sancta Maria Virginis et Genitricis Domini, Sancti Pelagii martiris, Sancte Christine, Sancte Marine, Sancti Christofori cuius baselica fundatata est in uilla quam uocitant Anta quam fundauit Tudeildus abbas una cum fratribus suis pro remedio anime sue et de illos dominos qui eam ganarunt et pro cuius memoria eam dederunt ad ipsum abbatem iam superius nominatum et a fratribus suis. Obinde ego ancilla Dei Adosinda cognomento Dulcedomna filia Galindi et Baselisse in Domino Deo eternam salutem amen. E[r]go nos iam superius nominata cum peccatorum mole depressa et diem iudicii Dei timendo quia dicit in Euangelio "Redime te homo dum uiuis, dum potes, dum precium in manibus tuis tenes ne tibi ueniat mors subitanea et perdas simul precium et animam"(b). Ergo placuit michi bone pacis et uoluntas et ex spontanea propria mea uoluntate ut pro remedio anime mee et de matre mea nomine Basilissa damus atque testamus ad ipsos sanctos et uobis Tudeildo abbati et fratribus tuis hereditates meas proprias que habeo de susceptione parentum meorum tam de auolengo quam etiam et de comparadela in uilla Anta subtus alpe mons Sagittella territorium Portugalense prope littore maris in ipsa uilla tercia integra pro tolerantia fratrum, hospitum, peregrinorum qui in uita sancta perseuerauerint et monasticam deduxerint uitam. Siquis tamen quod fieri non credimus et indubitanter tenemus ut aliquis homo uenerit uel uenire conauerit contra hoc nostrum factum ad irrumpendum uel infringendum de propinquis uel extraneis uel de quolibet homine in primis que Domini sunt, sint excommunicati ab omni cetu christianorum et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione et a corpore et sanguine Ihesu Christi sit extraneus ita ut corpus eius non suscipiat terra sed maledicant ei qui maledicunt diei qui preparati sunt suscitare Leuiatam(c) ipsum quod ausum fuerit contaminare aut infringere quadruplum componat et post parte iudicum tunc fieri auri talenta duo. Et hoc nostrum factum plenam obtineat firmitatem. Facta series testamenti a me facta in die quod erit Kalendas Aprilis, Era LXX.a VI.a post peracta millesima. Adosinda in hac cartula testamenti a me facta facta manu mea roboraui †.
Vermudus Iben Egas conf., — Arias presbiter conf., — Gotina filia ipsius Adosinde conf., — frater Aurio quos uidi, — Frater Petrus quos uidi, — Dominicus presbiter quos uidi, — Pelagius Donnaniz quos uidi.
Iohannes presbiter denuntiauit, A[n]semundus presbiter quos exarauit.

Aparato: 

(a) A rubrica está com letra diferente, mas da mesma época, desde ad abbatem. — (b) Ecli. 5, 8: "Non tardes conuerti ad Dominum et ne differas de die in diem". Ecli. 14, 12: "Memor esto quoriam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur". — (c) Leviatan (Leviathan), nome da mitologia cananeia (em Is. 27, 1 lê-se: "Leviathan, a serpente fugitiva, a serpente sinuosa", segundo H. Gordon, Ugaritic Mithology, 67: I, 1), indicava o dragão do mar e corporizava o poder do cáos (Job 3, 8). No Antigo Testamento não tinha qualquer conteúdo mitológico, representando as forças subterrâneas criadas e dominadas por Deus (Psal. 74, 14; 104, 26; figura também na literatura apócrifa) e os poderes do mundo no fim dos tempos (Is. 27, 1). Em Job 40, 25 Leviathan significa crocodilo (cfr. ainda Job 26, 13; 30, 20); aparece ainda no documento 56.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.