Intentio que fuit orta inter domnum Bernaldum Colimbriensem episcopum et inter Vermudum Petriz de una domo et de Petrulia uilla

Cartulário:

Nº Documento: 
0055
Fólio: 
26v-27r
Data do documento
Ano: 
1129
Mês: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Audiant presentes et futuri intentionem que orta est inter domnum Bernardum, Colimbriensem episcopum, et inter Vermudum Petriz, ex parte hereditatum unius scilicet domus, iuxta ecclesiam Sancte Marie terminate et hereditatis de uilla nomine Petrulia. Quas hereditates domna Eugenia, mater predicti Vermudi, ecclesie Sancte Marie Colimbriensis sedis, hac conditione testata fuerat, uidelicet, si aliquis, ex filiis suis, ad Colimbriam ueniret, pausaret in ipsa domo, non hereditario iure, sed quasi hospes, et tota pars de Petrulia et domus iam dicta, sedi Sancte Marie semper in testamento permaneret. Contigit, post obitum domne Eugenie, quod iste Vermudus ad Colimbriam uenit et pariter ipsam casam et ipsos casales de Petrulia in hereditate adquisiuit. Vnde uentum est in concilium ante bonos homines Colimbrie et iudicauerunt et laudauerunt, ut ipsam domum integram iam dictus Vermudus in suo iure haberet, et illos casales de Petrulia liberos atque integros sedes Sancte Marie semper, hereditario iure, possideret. Igitur, ego, Vermudus, facio hanc scripturam dimissionis et firmitudinis, pro me et pro fratribus meis, licet non presentibus, de illa hereditate de Petrulia sedi Sancte Marie coram presentia domni Bernardi episcopi ut, ab hac die et in perpetuum, a nostra potestate sit abrasa et in iure sedis Sancte Marie sit tradita. Si forte ego, seu aliquis ex fratribus meis, hanc stabilitatis cartam in aliquo infringere temptauerit, quisquis fuerit, pro sola audacia, illa domo careat et quantum auferre uoluerit in quadruplum predicte sedi componat, et a corpore et sanguine Domini sit sequestratus et cum diabolis in profundum inferni dimersus. Facta scriptura mense Septembris Era M.a C.a LX.a VII.a. Ego, Vermudus, qui hanc cartam facere iussi, coram testibus † confirmo et roboro.
Ihoannes prior diaconus affuit, — Telus archidiaconus affuit, — Petrus presbiter affuit, — Ihoannes presbiter affuit, — Petrus presbiter affuit, — Telus presbiter affuit, — Dominicus presbiter affuit, — Martinus presbiter affuit, — alius Martinus presbiter affuit, — Petrus Sisnandiz ts., — Martinus presbiter affuit, — Ihoannes diaconus.

Aparato: 

(a) Na rubrica foi escrito, posteriormente, de una domo et de Petrulia uilla, mas pelo mesmo escriba.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.