Testamentum de Sancto Martino de Paliares

Cartulário:

Nº Documento: 
0040
Fólio: 
21r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
8
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 18, or. vis. trans.

(a) In Dei nomine. Ego Menendus Midi filius et uxor mea Columba facio testamenti cartam Colimbriensi sedi beate Marie et episcopo ipsius sedis domno Mauricio et clericis sibi subditis de hereditate mea propria quam habeo in territorio Colimbrie iuxta uillam que uocitant Marmeleira cuius termini sunt isti: in Oriente uia puplica que uadit in Vacarizam; in Occidente similiter uia de Vimineira; ad Septentrionem uillla de Arias Menendit; ad Meridiem uero est tegularum clibanus qui diuidit inter me et domnum Bellitum de medietate istius uille sic terminate et de tota illa ecclesia que ibi edificaui in honore beati Martini pro meorum peccatorum remissione. Facio cartam testamenti sicut superius dixi ut de hoc die in antea sit de iure meo ablata et in seruitio beate semper Virginis Marie tradita per cuncta secula pro remissione meorum peccatorum meorumque parentum et ut ipsi clerici qui in eadem sede habitauerint cum eius episcopo memoriam nostri habeant in suis continuis orationibus intercedendo ad Dominum Nostrum Ihesum Christum hoc fatio quatinus ipse Ihesus Christus per intercessionem eorum et sue Genitricis nostrorum dignetur tribuere ueniam peccatorum. Si autem aliquis contra hoc scriptum aliquid temptare ausus fuerit quantum auferre temptauerit in quadruplum pro sola presumptione supradicte sedi restituat et hoc meum scriptum semper sit firmum si uero perseuauerit a liminibus ecclesie et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi sit separatus et cum Iuda traditore dampnatus in inferno si in hac perfidia obierit. Facta testamenti carta XVIII.o Kalendarum September Era M.a C.a X.v.a I.a. Ego supradictus Menendus qui hoc scriptum facere iussi propria manu hoc signum feci et super altare beate Marie posui.
Gundisaluus prepositus ts., — Martinus prior ts., — Froia presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Dominicus presbiter ts., — Salomon presbiter ts., — Daniel presbiter ts., — Sesnandus presbiter ts.
Tellus presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.