[Carta donationis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0187
Fólio: 
95v-96r
Data do documento
Ano: 
974
Mês: 
5
Dia: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 3, or. vis. curs.

Domnis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosisque martiribus Domini Saluatoris, Sancte Marie semper Virginis et Genitricis Domini Nostri Ihesu Christi, Sancti Michaelis Archangeli, Sanctorum apostolorum Petri et Pauli, Sancti Andree apostoli, Sancti Martini episcopi et confessoris Domini. Ego seruorum Romario presbitero et germana mea Euilo idem extitit deuotionem pro remedio anime mee uobis offero et concedimus in loco predicto uilla quam dicunt Valeriani que est iuxta Castellum de Boue, ribulum Aue inter uilla Mazanaria et Fornello. Obinde ego iam dictus Romario offero et confirmo uel testamentum facio de illorci ipsius Sancti Saluatoris uel sociorum eius ut hic diximus sacris sanctis altaribus et tibi Domitrie potestatis tue et fratribus et sororibus tuis qui tecum in uita sancta perseuerauerint. Concedo uel adtesto uobis ipsam ecclesiam uocabulo Sancte Marie et Sancto Michaele et Sancto Martino. Et adicimus uobis aliam ecclesiam uocabulo Sancti Michaelis Archangeli [et Sancti] Mameti martiris Christi cuius baselica fundata est in uilar que dicent Figaria sit cum omnes suos intrinsecus quod ad usum hominis pertinet ad ipsam ecclesiam secundum illam obtinuit tio uestro Astruario cum coniugia sua. Contesto uobis ipsum qu[o]dd supradiximus cum omnes suos dextros et suos libros uel omnem suam ministeria, signos, cruces, capsas, calices, uelus uel omne suo ornamento altaris, terras ruptas uel barbaras, petras mobiles uel immobiles, arbores fructuosas uel infructuosas, pumares, uineas, sautos, roboreta, aquas cursiles uel incursiles, exitus montium uel regressus uel ubi illam potueritis inuenire per locos et uicos et terminos antiquos tam de nostro comparato quam et de nostris donationibus ab integro uobis testamus extra terras que ad Benedictam incartauimus et extra rationem que fuit Gondesindo et de Fralengo in V[i]llar Ilderia. Ita ut diximus sint omnia que super testatus est ad ipsum locum deseruiat pro tolerantia fratrum seruorum Domini qui ibidem in uita sancta perseuerauerint. Ita ut de hodie die uel tempore sint omnia que superius sonant ad ipsum locum deseruiant quod et iuratione confirmo per Deum celi et tronum glorie eius qui contra hunc factum nostrum nunquam ueituri erimus ad irrumpendum. Siquis tamen quod fieri non credimus ut aliquis homo ex propinquis nostris uel quodlibet genus hominis hunc nostrum factum irrumpere uoluerit in primis fiat excommunicatus et a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi et cum Iuda traditore habeat partem in dampna secularia et insuper pariet IIII auri libras quantum exoluat et uos perempni. Facta series testamenti IIII.o Idus Magii, Era M.a XII.a. Romario presbitero in hoc testamento manum meam confirmo †.
Rizila ts., — Geremias ts., — Mito ts., — Dominicus ts., — Guandila ts., — Argerigo ts., — Abolino ts., — Ascarigus ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.