Conuentionis siue placiti carta de hereditate de Tegulariis iuxta Sanctum Martinum ad Petrum Gouuinas

Cartulário:

Nº Documento: 
0171
Fólio: 
88v-89r
Data do documento
Ano: 
1148
Mês: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Ihoannes Dei gratia Colimbriensis ecclesie episcopus una cum consensu canonicorum facimus cartam conuentionis et firmitudinis tibi Petro Gouuinas et uxori tue Eilo de illa hereditate quam habemus ex parte socerum tuorum et de aliis illis quas habemus de aliis duabus partibus fratrum suorum. Damus uobis totum hoc quod superius sonat in loco quem uocitant ad Tegularios iuxta Sanctum Martinum ut habeatis in uita uestra post mortem autem tuam dimittas sedi Sancte Marie in pace et sine calumpnia quod tibi modo damus. Insuper totum relinquas nobis quod ibi habes tu et uxor tua hereditario iure socerum tuorum et neque habeas potestatem hereditate ibi post mortem istam uxorem tuam(b) domnam Eilo neque aliam neque alium heredem aliquem sed tam hoc quam illud casale quod habes in Cadima cum alio quod tenes de nobis in prestimonium remaneat sedi Sancte Marie ad integrum hereditario iure. Proinde ego Petrus Gauuinas et uxor mea Eolo concedimus quicquid superius sonat et neque nos neque aliquis in uoce nostra uel aliena audeamus irrumpere istam conuentionem. Quisquis uero hanc firmitudinem irrumpere temptauerit quantum alienare uoluerit in duplum uoci pulsanti(c) componat et domino terre aliud tantum. Facta conuentionis carta mense Septembris Era M.a C.a LXXX.a VI.a.
Ego Ihoannes episcopus conf., — Petrus presbiter Ihoannes conf., — Dominicus presbiter Ihoannes conf., — Michael presbiter Clementis conf., — Petrus presbiter conf., — Christoforus presbiter conf., — Pelagius Sauarigiz conf., — Dominicus Diaz ts., — Gunsaluus ts., — Didacus ts., — Ihoannes ts., — Suarius ts., — Ego Petrus Gauuinas manu propria roboro et conf. †. — Ego Eilo conf. et roboro †.

Aparato: 

(a) A rubrica está na margem esquerda desde ad. — (b) Palavra adicionada em cima de uxorem. — (c) Palavras emendadas de uoce pulsanta.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.