Carta uenditionis de hereditate Lauri episcopo Mauricio

Cartulário:

Nº Documento: 
0183
Fólio: 
94r-94v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
3
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 38, or. vis. trans., com falhas de texto, devido a buracos no pergaminho.
Vid. etiam o documento 52 (= Cópia B).

(a) In Dei nomine. Ego, Menendus Fralenquiz et uxor mea, Siti, et ego, Golegeua, una cum filiis meis, Guntinus et Egas et Menendus, placuit nobis per bonam uoluntatem, ut faceremus uobis, domno Mauricio episcopo sedis Colimbriensis, cartulam uenditionis et firmitudinis de omni nostra hereditate quam habemus in uilla Lauri, que pertinet ibi nobis, inter fratres et heredes nostros, et habuimus inde porcionem de auis et parentibus nostris; et has habet terminationes, quomodo extremat illa de Trasmondi et uadit per mediam illam insulam de Vauga et extremat cum Lali et concludit usque ad locum unde incoauimus, mediam de septima integram, cum quanto in se obtinet et ad prestitum hominis est, per suas terminationes antiquas, ubi illam potueritis inuenire. Et habet iacentiam in uilla quam uocitant Lauri, prope litus maris, territorio Colimbriensi, discurrente riuulo Vauga, subtus castro Marnel. Vendidimus uobis illum, pro precio, quod accepimus, C, uidelicet, soldos: tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit, ita ut, ab hac die, de iuri nostro sit ablata et in iuri uestro sit tradita atque confirmata et, tam uos quam omnes successores uestri, in perpetuum habeatis illam, qui in sede Colimbriensi fuerint constituti. Sciendum est, si aliquis homo, de propinquis nostris uel de extraneis, uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam uenditionis irrumpere, et nos illum uobis in concilio non auctorizauerimus uel diuindicare in nostra uoce, ut componamus illam uobis hereditatem duplatam et quantum a uobis fuerit meliorata in ea, et iudici terre aliud tantum; et uos perpetim habitura. Facta uenditionis carta XVI.o Kalendas Aprilis, Era M.a C.a X.v.a VI.a. Ego, Menendus, et uxor mea, Siti, et Golegeua, cum filiis meis qui sursum nominati sunt, coram idoneis testibus, quorum nomina infrascripta sunt, uobis, domno Mauricio episcopo, hanc kartam uenditionis manibus propriis adsignantes roborauimus † † † † †.
Qui presentes fuerunt: Zalama Gutiniz ts., — Petrus Diaz ts., — Salomon Saluadoriz ts., — Rodrigo Aluitiz ts., — Pelagius Vermuiz ts., — Noteiro Christoforiz ts., — Dom Bellite Iustiz ts., — Suarius Aluitiz ts., — Menendus Odoriz uicarius comitis conf.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Na rubrica, as palavras episcopo Mauricio foram escritas com letra diferente, mas da mesma época.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.